*3 at
DISSERTATIO
D E
MAGNITUDINE
T E R R L-
nter Mathematicorum principes a longissima usque me-moria agitatum fuit Problema de vera Magnitudine Ter-ra: : id arripuit Anaximander , deinde Eratosthenes ,quem secutus fuit Hipparchus , hunc Posidonius , dein-de Ptolomaeus: post eos omnes, Arabes, Regum impensis adjuti,idem, ut memoriae prodidit Abelfeda, tentaverunt: Quoniam hi*varias iniverunt vias, quae omnes etiamsi Geometriae innituntur,tamen in praxi multis incommodis subjiciuntur , admodum diver-sam Terrae magnitudinem assignaverunt. Elapso saeculo Cl. Snel-lius idem Problema arripiens , difficultates methodorum veterum*probe perspexit, quibus igitur rejectis in aliam incidit, admodum na-turalem & simplicissimam, quae vere Geometrica erat, & simul fatis fa-cile ipsa praxi absolvi poterat: hujus simplicitas se adeo commendavit;,ut inclyti GalliarumMathematici, Picardus, Cassini, La Hire aliique,qui jussu Regis Ludo vici XIV, Terrae magnitudinem dimensi nuperfuerunt, eandem secuti sint. Snellii methodus haec erat, primum men-suravit quandam lineam rectam, quam in campo plano assumsit, ja-centem transverse inter urbem Leydam & pagum Soeterwoudam,hanc rectam posuit basinomnium aliarum distantiarum, quas Geo-metrice exploraret: ad utramque hujus lineae extremitatem locandoQuadrantem , atque Turrim curiae Leydensis collineando angulosmenfuravit, quos quoque notavit visum dirigendo Soeterwoudamversus; tum primum ope Trigonometrie distantiam inter utrasqueTurres calculo subduxit. Erat hocprimum notabile duorum locorum*
Yy 3 interii'