-5tr DISSERTA T I G
vallum, quod ipsi mansit fundamentum omnium aliarum distantia-rum , quas deinceps erueret :• ad-utrum que enim hujus intervalliextremum mensurando angulos , quos alia Turris cum hac lineaformabat, iterum Trigonometricarum regularum beneficio novamdistantiam inveniebat,ita unam deduxit ex altera, atque opus con-tinuando tam Boream,!quam Austrum versus, determinavit quo-nam intervallo distent Alctnaria & Bcrga ad Zortram, quemadmo-dum ex solutis problematibus patebit. Deinde observavit quantumBcrga distabat a Meridiano Terrestri transeunte per Alcmariam ;tandem exploravit Polorum altitudines Alcmariae & Bergae, no-tataque differentia latitudinis gradus unius, minutorum n .fecun-dorum 30, inter Alcmariam , & circulum latitudinis transeuntemper Bergam, dabatur longitudo portionis Meridiani terrestris, quaecx mensura priori facile eruebatur. Conscripsit haec omnia satisprolixe & clare ipse Autor in Eratostbene Batavo, quod opus inlucem prodiit Lugduni Batavorum Anno 1617. Snellius in erudi-enda juventute, & practica Geometria in campo demonstranda oc-cupatus , pristinas pagorum circa Leydam jacentium distantias ex-ercitationis ergo discipulis exhibiturus, animadvertit angulos non-nullorum Triangulorum non accurate fuisse captos,, atque male insuo Eratostbene descriptos, imo qui cruribus sinistris interjacebant,inter crura dextra locatos suisse, coufusionemque ingentem in totoopere fuisse commissam.: idcirco totum laborem ä primordiis re-petiit, omnes omnium Triangulorum angulos denuo mensuravit,errores emendavit, atque iterum supputavit distantias omniumurbium, progrestus a Berga ad Zomum ulterius per Antverpiam us--que ad Machlinias , ut in majori distantia ab Alcmaria, accuratiusgraduum terrestrium magnitudinem cognosceret, atque hoc modo.aliam magnitudinem Terrae assignavit, quam ante: retinuit tamenbasin eandem inter Leydam & Soeterwoudam interjacentem. In.animum vero tum induxit Eratostbenem ita emendatum in lucem.emittere, plurimaque inserere hinc inde operi; Cum ecce Anno16 ii. Aquae omnia pascua camposque circa Leydam jacentes inun-darent, quas mox Gelu mense Januario in glaciem politistimam, pla-nissimum sequor aemulantem, coegit; haec nostro Geometrae occasio-suem dedit mensuras de novo capiendi, longe accuratiores,quam ulla
gens