de MAGNITUDINE TERRiE.
371
quod e duobus rectis reliquum desideratur, illud adjiciatur angu’oEAS , fitque is 50 gr. 24 fer.
Id enim ad rei summam hic nihil admodum facit. Ita enim nonsemper omnia ad minutum redire mirum nemini videri debet. cumturrium quantumvis longe dilutarum aliqua sit latitudo, & in ocu-lo observantis saltem aliquem notabilem angulum subtendat. Uthoc clarius intelligatur, statuamus turrim latitudine trium decem-pedarum a nobis abeste intervallo decempedarum 4103. Concipia-mus itaque animo triangulum rectangulum , cujus hasc i pia suntcrura, unde angulus, quem turris Hagiensis latitudo in turri Lei-densis curias subtendit, dabitur o gr. 2 scr. 31. secundorum. Ac ta-metsi per dioptrarum crenas ad mediam turrium latitudinem colli-neationem dirigere summo studio coneris, radii illic quasi in an-gustiis versantes rei visibilis speciem ita atterunt , ut ipsa pene econspectu evanescat, vel saltem minus distincte cernatur. Sin ve-ro utrinque dioptrarum latera visu stringas , tunc refractio ab hu-moribus oculi nata collineanti quoque non nihil illudit. Ut planenemini intelligenti mirum videri debeat, ipsa adeo scrupula nonad libitum semper redire ; cum turres a se nullum splendorem fun-dant, quo claritatem aliquam observantium oculis affundant. Quinillud potius magis mirandum existimem, tam accurate omnia nobisad calculum venisse. Atque ea de causa non temere, nisi in an-gustias adactus, ullum angulum in istis abacis in consilium advocem,qui sit valde acutus. Horum enim dolos, & in his minimam hal-lucinationem pertimesco, & ne quid vitii faciant sedulus circum-spicio. In ratione enim minoris inaequalitatis , terminis multumdifferentibus, facilis est lapsus & periculosus. Error enim ex mi-nore termino in majoribus fit multiplex. Contra vero, cum angu-li omnes erunt majusculi, tum ratio magis opportuna est, & erroriminus obnoxia. Atque ideo si in istis anguli singuli uno aut alteroscrupulo augeantur , aut multentur, differentia in calculo haud per-inde erit notabilis: Quia ratio horum sinuum ut proxime eadem ta-men manet. Atque ideo laterum oppositorum quantitatis differen-tia a justo non erit admodum diversa. Ut ea sepe sit paucorumduntaxat pedum, quas semel hic monere visum est, ne sepius no-bis eadem essent iteranda. Multa enim occurrunt in turrium fasti-
Aa a x giis,