Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
370
JPEG-Download
 

370

DISSERTATIO

dem numerum nobis addicat, de istorum locorum distantia ampliusdubitare fas non est. Et super hac basi reliquam suscepti operisstructuram tuto inaedificare licebit. Quare alacri animo ad reliquanunc porro contendamus.

CAPUT VIII.

Omnium, reliquorum locorum ad institutam Gaodafiamadhibitorum intervalla definita.

P riusquam ad sequentia transeam ,ne novis semper opus sit sche-matis , semel hic tabellam expressi, in qua turrium & urbiumloca exhibeo suis literis notata, quibus eas semper sumus citaturi.Ulterius itaque progressuris occurrit Gouda, ex cujus turri ad Lei-dam & Hagam collineavimus, & angulorum quantitatem saepiusobservavi majore Quadrante aereo, cujus supra mentio facta,aut semi-circulo amplo diametri pedum Rhynlandicorum trium & semis. Ve-rum ut via atque ordine horum tractatio procedat singula triangulasingularibus problematibus distinguam,ita enim commodius, quandoopus erit, citari ä nobis poterunt.

I. Problema.

Triangulum A E S , Leida,Haga, Gouda.

Tab. XVI. Ex V& VI antecedentis Capitis problemate jam nobisinventa est distantia inter Lcidam & Hagam, quae propositi trian-guli futura est basis A E 4103. 3.

Ex observatione autem datur angulus AES 97 gr. 11 fer.

Et angulus A S E 32.gr. 15 fer.

Et denique angulus EAS 50 gr. 2.3 fer.

Qui omnes in unam summam collecti efficiunt 179 gr. 59 fer.

Et propterea observationes nostras quam diligentissime institutas,atque accuratissime notatas coarguunt. Unicum vero scrupulum y

quod

*