Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
427
JPEG-Download
 

2R2EFATIO.

4*7

Hisce innisus Mariotti Experimentis Magnus Leibnitzius, dePhilosophia Mathematicisque disciplinis, si quis unquam , optimemeritus, doctrinam Resistentiarum in Absis L'tpfienßbus Anni 1684subtilius expolivit, paucis propositionibus plurima complexus, no-vamque demonstrationem suppeditavit , quä. Resistentiam absolu-tam triplo majorem respectiva probabat, ex iis quas publicae lucicommisit, manifesto colligi potest, Nobilislimum Mathematicumnon modo ea examinasse, quae prodidit, sed innumera alia, quaeminoris existimans pretii celavit.

Anno 1686 de Lanis edidit suum opus Physicum, quod Magiste-rium naturae A artis vocavit, in quo fere nihil nisi quod exGalilaeo&fabry depromtum est habetur, quod adhaerendam spectat, exceptis-quibusdam Physicis observationibus, quae exigui sunt pretii.

Leibnitzium proinde excepit inclytus Galliarum Mathematicus P.Varignonus, qui ex sublimi Geometriaregulam Universalem concin-navit , secundum quam Resistendae omnium corporum Respecti vae exAbsoluta determinari possunt, sive Galilaei Hypothesin, sive eam Ma-riotti statuamus veram, aut quamcunque aliam pro diversa fibrarumcorporearum tenacitate condendam^hujus regulae ope non parum hancdoctrinam promovit, imo fere exhausit, prostat autem in UHi -ßoire de L'Ac ademit Roy. A°. 170z.

Eodem Anno Cl. Parendus, Regula usus Varignoni, Resistentiascornorum cavorum examinavit, erroresque Galilaei ostendit; occu-patus autem fuit hic Vir egregius plurimis annis eodem Themate,alterque fuit, qui Mariottum imitatus Experimentis Cohaerentiamvariorum Lignorum exploravit, pulcerrimifque novis propositioni-bus eam amplificavit in L' Hißoire de VAc ad. Roy. A a . 1701,1707,1708, 1710.

Magnus deinde Bernouillius , quamplurimis inventis , quibusMathematicas disciplinas egregie promovit, inclytus, observavit,hactenus Geometras considerasse corpora , quae transverse rumpe-bantur tantum dissolvi aut distrahi per totam crasliriem; cum potiussuperiores fibrae extrahantur , inferiores comprimantur , quod ve-rum esse arbitror, aliam generalem Regulam Cohaerentiae tradiditRespecti vae, bene cum Experimentis Mariotti congruentem: atquesimul Curvam definivit, quam Solida Elastica, cum franguntur.,

Hh h z de-