44 *
INTRODUCTIO ad COHiERENTlAM
pars solidi aequabiliter distributi, reliquum porosum, solidum modopremetur, nam poros libere pervadere Aither dicitur: sit in alte-ro pede cubico pars solidi, reliquum porosum, adeoque duplomajor quantitas solidi plus premetur quam ante, cum majorem su-perficiem , in quam fluidum illud aget , habeat, Sit iterum inpede cubico pars solidi aequabiliter distributi, reliquum porosum,adeoque iterum major erit lolidi superficies, quae pressionem exci-piet : quo igitur corpora erunt magis solida sub eodem volumine,eo majorem pressionem excipient: sed demonstratum est in Phy-sicis corporum gravitatem esse in eadem ratione cum soliditate ,quia omne lolidum' non modo grave est , sed aeque grave est ,ergo gravissima solida maxime ab illo fluido prementur , minusgravia prementur minus : adeoque duo corpora gravissima sibi im-posita magis pressa , quam alia leviora & aeque magna, etiam ma-gis cohaerebunt levioribus, eritque cohaerentia partium in corpo-ribus , in ratione gravitatis eorum: exploremus an hoc ratiociniumcongruat cum experientia, examinemus an gravissima sint cohae-rentissima; si enim id verum, Hypothesis iEtheris maximam vero-similitudinem habebit; si non respondeat rerum eventus, debilitatahaud parum erit: gravitates corporum hoc ordine se sequuntur, agravissimo incipiendo, Aurum, Argentum vivum, Plumbum, Ar-gentum, Cuprum, Ferrum, Stannum, Mineralia , Semimetalla ,Adamas reliquaeque gemmae pellucidae &c. durissimum vero omniumcorporum, hoc est cujus partes maxime cohaerent, est Adamas ,hunc sequuntur Gemmae pellucidae pretiosae , Silex ; inter metallaAurum, Ferrum, Argentum, Cuprum, Stannum, Plumbum,est vero Mercurius admodum fluidus. Quanta proinde est disse-rentia inter ordinem gravitatis in corporibus , & Cohaerentiae iniisdem? Cur Ferri firmitas superat eam Plumbi, hujus gravitate su-perante pondus alterius ? sed cur Mercurius adeo solidus manetfluidus; cur ejus partes non magis cohaerent appressae ab illo flui-do, quam partes levissimi suberis , aut lanae rarissimae, fieri enimnequit quin duabus fuperficicbus pollicis quadrati tam suberis quamMercurii se contingentibus , multo plura & majora loca contac-tuum sint in his fuperficicbus, quam in illis, manet tamen Mercu-rius fluidus, suber fit corpus solidum.
3°. Sed