444
INTRODUCTIO ad COHAERENTIAM
Fluida, quorum partes movebantur: recte enim demonstrarunt, inquiete nullam este vim, unde Cohaerentiae foret vis nulla , granum-que cumuli arenarii aequali difficultate a reliquis separaretur, quamFerri portio a reliqua massa: praeterea contra hanc hypothesinCar-tesii adnoto, corporum firmorum partes celerrime aliquando mo-veri manente tamen firmitate; nam filum metallicum tensum utrim-que percutiatur ut so net, omnes ejus partes contremiscent: traha-tur per foramen minoris diametri lamellae chalybe» inflictum , utduplo tenuius fiat,omnes ejus partes movebuntur, aliumque diver-sum a priori situm acquirunt, manente tamen in utroque casu firmita-te: aliquantum calescat ad ignem Metallum, rarefiat,ne tamen fiat flui-dum, partes motas acquiret, cohaerebit nihilominus: sed alia plura &ponderosa argumenta contra Cartesii sententiam attulit inclytusBernouillius , cujus subtilis Tractatus de Grav. Ltheris consuliposset. Sunt binas opiniones , tam quae spectat gravjtatem Aeris,quam Ltheris, quidem omnium subtilissimas, & quae genium verePhilosophicum sapiunt, quamobrem eas primo ordine examinan-das nobis proposuimus:
Has causam externam corpora bina soluta conjungentem in unamposuerunt: aliam vero causam externam non novimus, neque ejus ali-quis suspicionem fovit hactenus: igitur causae externae impossibili-tate demonstrata , an non restat causa interna in corporibus , quaeorum partes cohasrent. ? anrequam tamen hanc exponam prius percur-rere alias diversorum Philosophorum de Cohaerentia sententias, ju-vabit, quarum plerasque conditae sunt prius quam Physica ad magnumincrementum pervenerat; unde breviter eas memorasse sufficiet.
Magnus Verulamius, instaurator sanioris Philosophiae, quo tem-pore lub servitute & tyrannide Peripateticorum gemebat, opinatusfuit Cohaerentiam pendere ab immediato contactu corporum dis-sentientium, alienorum, aut alterius generis , & exempla adfertfui argumenti petita ab unguentis, quae ex oleo & aqua inter iemixtis componuntur, haec fluiditatem suam amittunt, quae in aquaaut oleo solo observatur: contra videmus papyrum aqua madefactamse solvere & consistentiam deponere, oleo autem respersam minus,quia oleum papyro minus consistit. At pace hujus illustris Viri di-xerim hoc modo »on explicari quamamsit causaCohaerenti», nam
CO-