Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
448
JPEG-Download
 

44 «

INTRODUCTIO ad COHAERENTIAM

comprimi ab omnibus corporibus iucumbentibus. tum concrescere& uniri in massas majores firmas cohaerentelque. Quae opinio necminoribus, nec levioribus est obnoxia erroribus, quam ulla praece-dentium; nam concedamus corporum partes sibi apprimi graviratealiorum incumbentium corporum, atque ita cohaerere, tum pro-fecto non amplius inter se cohaerebunt particulae remotis rejectis-que corporibus gravibus incumbentibus, adeoque corpora , quae fir-missima sunt in terris visceribus, quia valde comprimuntur , in pul-verem fatiscent sponte, vel facile vi minima, simulae eruta ex fodi-nis in superficie terrae ponuntur, quippe tum nihil amplius est quodilla comprimar: verum dicuntur concrescere quo tempore compri-muntur, est hoc concrescere pulcrum vocabulum, sed quid signi-ficat ? duae particulae durae sibi apprimantur a pondere quocunqueimposito, quidnam nunc efficiet ut hae particulae ita uniantur, utpostea non tam facile a ie divelli possint, quam cum sibi impone-bantur : propter pressionem non cedunt introrsum , nam iuppo-nuntur durae; an igitur tempore accedit quid aliud ea conjunctu-rum? quid est quod accedit? oportet ut sit vis, corpora enim,quae cohaerent, vim resistentiae habent: an igitur vis generaturin corporibus, quia tantummodo sibi imponuntur & comprimun-tur? quaenam est ea vis? quomodo generatur? quomodo corpo-ribus infunditur ? vel an corporibus inest ejusmodi attributum autproprietas, ut vim Cohaerentiae generent ? si hoc, id demonstran-dum erit: si vero vis aliunde accesserit, non ex sola compressionegravium incumbentium Cohaerentia oritur: sed experiamur an cor-pora dura, sibi imposita & compressa concrescant; hoc est tem-pore Cohaerentiam accipiant: Capiantur duo Cubi vitrei, cupreivel marmorei, perinde est ex quauam materia eligantur, hos pla-nissimae superficiei sibi impone, praelo compressos per anni spatiumrelinque (diutius enim haec Experimenta non protraxi) solutapraeli cochlea observabis eos nequaquam concrevisse, sed aequefacile a se reponi, quam primo temporis momento, quo supra secollocabantur: corpora haec compressa aliquamdiu fuerunt, pro-inde in eodem statu fuerunt ac ea, quae in visceribus Terrae ab aliisincumbentibus gravibus compressa fuissent: sed intra praeli m non«concreverunt; an igitur in Terra, si nihil aliud accesserit, con-

cre-