CORPORUM FIRMORUM.
447
fus subtilis pulvis ; homogenea vero & heterogenca cohxrentplexu fibrillarum & filaminum, quid ni etiam minima corpusculaeodem modo cohaerebunt.
Videtur hxc opinio inniti regulx nonnullorum Philosophorum ,*1)1 natura in magnis ita eß in minimis, quae profecto generalis nonest: si concedamus corpora magna cohaerere intertextu vel mutuoingresiu fibrarum in se invicem, nequaquam inde sequitur demon-stratum este corpuscula minima eodem modo cohaerere; ecquis de-monstravit ea superficie aspera este donata, supponi hoc poste fa-teor, verum inter demonstrationem & hypothesin magnum inter-vallum intercedit; sed supponamus se intricantes dentes serrarum,vel uncinulos, qualibus fructus Bardanae donantur, fele intrican-tes firmiter & profunde, qui nec solvuntur nisi fractis uncinulis;tum quxram quomodo partes uncinulorum 8c dentium cohxrent?an hx iterum ope uncinulorum & dentium minorum ? si affirmetur,redibit quxstio an horum uncinulorum partes rursus ope aliorumcohxserint, & nisi progressus in Infinitum talium uncinulorumsupposueris» redibit semper eadem difficultas, an autem ita ad absur-dum non reducitur uncinulorum hypothesis. Ast praeterea si Co-haerentias varias ostendere postim, in quibus nulla uncorum suspi-cio est, neque hi, nec partium plexus causa generalis Cohaerentiaeponi poterit; docent observationes microscopicae omnia olea con-stare ex partibus globosis; sumantur duo corpora politarum fuper-sicierum» uti specula plana vitrea, marmorea, lapides plani, la-mellae politae ex cupro, inungantur oleo, sibi apponantur, cohx-rebunt, ut non nisi vi insigni a se iterum separari queant: an hic sicpartium ramosarum, aut dentatarum plexus & intricatio? conce-dam subtiles olei sphaeras ingredi poros in superficiebus vitri, mar-moris & Cupri relictos, sed quomodo a sphaeris intricatio partiumorietur, atque inde Cohaerentia ? an magnes alteri magneti autferro applicatus etiam cohaeret propter plexum partium & intrica-tionem fibrillarum? quamobrem hxc sententia suas quoque patiturmanes, eamque egregie refutavit quondam Jac. Bernouillius inTract. de Gravitate JEtheris.
Alii finxerunt singulas corporum durorum particulas este duras,eas gravitate, quä versus centrum Telluris aguntur, sibi impositas
com-