Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
450
JPEG-Download
 

4sO

INTRODUCTIO ad COHiERENTlAM

fodina 2.50. pedes alta, ex quä. carbones haerentes in terra molli ef-s fodiebantur; cur haec terra aequali pondere ac carbones compressa,non in firmam massam concreverat? Saepe Ferrum deprehenditurin gleba ad terrae superficiem: ecce igitur ex profunda fodina e-rutam terram mollem , ex superficie Terrae metallum cohaerentissi-mum: Sed an Ferrum aliudve metallum ex profundiori fodinae parteeffossum est durius, eo quod ex parte superiori elicitur ? nec hoccomprobat experientia: praeterea Mercurius ex profundis fodiniscolligitur fluidus, in his tamen valde compressus fuit ab ingentibusimpositis montibus.

4°. Cohaarentia partium est vis manens inter corporum partes ,quae non nisi per vim opposita: directionis superari potest,uti liquetin corporum dissolutione: sed ex hac Hypothesi non sequitur ul-la vis inter partes corporum, sive interna , sive externa, nequeetiam ullarum virium in ea fit mentio.

Sed an non verosimilior evadet . si addamus corpora cohaerereob implexam partium texturam , accedentem prioribus ? conceda-mus corpora majora ita aliquando cohaerere, quaeso quomodo cor-puscula minima cohaerebant. an minima etiam uncis ramifve suntdonata? si hoc, quomodo tum sunt minima ? cum ipsi unci par-tes distinctae sunt, sed supra de his egimus,

Quas difficultates cum senserint maturioris judicii Viri, arbitratisunt mutuum superficicrum contactum additum hisce tanquamcausam remotam, Cohaerentiae causas esi e : verum supra probavi-mus ex ejusmodi contactu non oriri ullam vim , qua corpora co-haereant, sive enim se contingant, quae sibi imponuntur, sive se-orsum exstent, ad unum ab alio separandum valet eadem potentia,quae ad corpus aeque magnum & seorsim positum dimovendum po-stulatur : unde nec hoc modo opinioni pondus accedit.

Examinatis Philosophorum opinionibus, restat ut probemus Co-haerentiam solidorum pendere ä vi interna: Demonstravimus solidatantum cohaerere virium ope, vires autem sunt externae, vel in-ternae ; quaecunque vires externae assignatae fuerunt, aut non dan-tur, aut quae dantur non sufficiunt exponendis phaenomenis Cohae-rentiae, ut fuse supra evictum est, restant igitur tantum vires internae.

Quomodo autem vires internas dari cognovimus; non directe

sen*