Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
451
JPEG-Download
 

CORPORUM FIRMORUM.

45 r

sensuum ope, quia his in corporum internam substantiam non pe-netramus , sed superficies eorum tantum videmus. tangimus, gus-tamus , olfacimus; adeoque directe non poterunt cognosci, quem-admodum Extensio, Figura, Mobilitas; sed dari intelligere licettantum ex editis effectibus; qui si illius sint naturas, ut nequeantnisi ex viribus internis fluere, hae assumendas sunt, tumque sunt de-monstratae; nec aliter unquam probari poterunt.

Effectus universales hi sunt, ut omne corpus sive solidum , sivefluidum immediate alteri solido vel fluido applicatum in vacuo co-haereat , in exigua ab altero distantia minus cohaereat, tamen .ver-sus alterum dirigatur, & si potest, moveatur; in majori autemintervallo non cohaereat, neque sensibiliter dirigatur vel moveatur.

Qui effectus cum constanter in vacuo , ubi nulla causa externadatur, eveniunt, nequeunt fluere nisi ex vi interna; adeoque ma-nifesto arguunt vim internam dari in corporibus, quae agar exeun-do aliquantum. maxime in immediato contactu, minus in inter-vallo exiguo, minime in distantia notabili: Quae vis pellit corpus,quod interne occupat, versus alterum , & hoc reciproce versusprimum, donec ambo se contingant , & nequeant propius acce-dere; in contactu se premunt directione opposita viribus mutuis ,& quantum se premunt, tantum cohaerent: in exiguo intervallohaec vis pellit utrumque versus se, sed quia haec vis undiquaqueexeundo ex corpore sub forma radiorum Lucis e puncto lucenteemissorum, quorum densitas decrescit in distantiis a puncto lucen-te, minus operari potest in corpus remotum, quam in sibi conti-guum, quod ita minus cohaerebat, & idcirco minime agens in pro-cul dissitum cum eo non cohaerebit.

Haec vis interna potest vocari Attrahens , quia agit quasi corpusattraheret alterum, potest quoque Interna apprimens vocari , utdistinguatur a pressione aut pulsione externa, nam nomina ab ar-bitrio nostro dependent.

Haec vis interna ä Deo omnibus corporibus indita fuit, voluitqueinfinite efficax Creator, ut haec inse operarentur secundum vim illam:adeoque haec vis est Lex Naturae: cui similis observatur altera,Gravitas, appellata, quae etiam vis est interna in corporibus , &universalis, nequaquam a causa externa pendens, qua omnia cor-

Ll 1 L pora