CORPORUM FIRMORUM.
4 9 S
deret: Supervacaneus videbitur Geometris noster labor, imprimiscum demonstravimus in Propositione VIII. duorum corporum cylin-dricorum ejusdem materiae, diversam crastitiem habentium, Cohae-rentiam fore in ratione craslitierum: quod verissimum est, & in-star Axiomatis ponendum. si corpora, quibus vis infertur, ut fran-gantur, maneant aeque crafla; sed an ea , quae cedunt interim obflexilitatem, & attenuantur, qualia sunt Metalla , eidem Legi sub-jiciantur , mihi non satis liquido constabat; de eo dubitasse posteanon poenituit, cura Experientia evicerit, hic aliquid latere, acceden-te Cohaerentia quidem utcunque ad crassitierum proportionem, nontamen accurate Verum prius apparatum Experimentorum exactedescribam : Praeparata fuerunt ex quolibet Metallo fila quatuor,cralsiisimi diameter erat T i pollicis Rhenolandici, hoc in poste-rum insigniam littera A. Secundum, cujus crassities minor erat ,habebat basin vel crassitiem, quae ad eam in A fuit exacte uti 3 ad4 hanc crassitiem vocabo B. Tertii fili crassities sive basis erat adeam B uti 2 ad 3. hanc crassitiem vocabo C. Quarti fili cralsitieserat ad eam C uti 1 ad x. hanc vocabo D. erant igitur bases, sivecrassities filorum, uti 4, 3, 2., 1.
Fila omnia craisitiei A ducta fuerunt per idem foramen lamellasindurati Chalybis inflictum, ut accuratissime forent seque crassa:ita per aliud foramen ducta fuerunt fila omnia B. per aliud omniaC. per aliud omnia D.
Quoniam omnia Metalla majorem rigiditatem acquirunt cum itaducuntur per haec foramina , igni carbonum ligneorum purissimo-rum immitebantur Aurum, Argentum, Cuprum, Ferrum, & le-viter candefacta, emollita fuerunt tam aequabiliter quantum fieri po-test , cavendo simul ne superficies scorias contraheret, atque ita te-nuius fieret filum: ut haec ope Machinae divulsoriae examinaren-tur, confecti luerunt duo ferrei unci. Tab. XX. ßg. 3. plusquamduplo longiores & crassiores quam hic depinguntur, quorum capi-tibus A , B inflicta erant foramina quadrata, quibus conveniebantpinnae fieret, formae & magnitudinis ac una prostat in Tab XX.fig. 4. in medio erat cylindrica & polita , circa quam partem fi-lum metallicum circumvolvendum fuit, eratque ad latus pertusumforamine K, per quod filum transmittebatur, ut melius figi posset,