INTRODUCTIO ad COHiERENTIAM
49 <>
quod est maxime necessarium. caeteroquin enim filum circumvol-tur , licet aliquoties circumductum , circum superficiem rotun-dam cum ipsi pondus appenditur: in E & D sunt partes quadrangu-lares , quas congruunt foraminibus quadratis insculptis uncis,hoc factum fuit ne pinna circumvolveretur in unco: Caput C qua-drangulum est , ut ope clavis circumverti possit pinna in un-co , filumque circumduci metallicum : quando autem circum-vertitur pars D, paulum trahitur extra foramen unci B, tum enimin foraminibus quadratis unci A & B partes cylindricae K & F hu-jus pinnas jacent, quo modo commode filum metallicum supra fu-sum hoc quasi ducitur. Altera pinnae extremitas F oblongo fora-mine donata est , ut ope clavi Ppossir in uncis firmari. Totus appara-tus cum filo, aliquoties circum utramque pinnam circumducto, reprae-sentatur in tab. XX.ftg. 3. atque eo modo Machinae divulsoriaefuitapplicatus, quemadmodum antea Ligna examinata : pondus uniuscuj usque unci fuit , librae, quod cum uni extremitati staterae appen-debatur a reliquo pondere in statera notato subducendum erat, utverum pondus, Cohaerentiae filorum aequale, haberetur: Quibuspraemissis ad Experimentorum eventus accedam.
EXPERIMENTUM XLVII 1 .
Filum cylindricum crassitiei A , Cupri rubri Suecici, per totamsuam longitudinem bene solidum & absque fissuris, rimis, aut inaequali-tatibus, in igne adeo molle ,ac fieri potest. redditum,sustinuit tractumperpendiculariter libr. 199*, a quibus tamen rumpebatur, filum intermedios uncos tensum ab appenso pondere attenuabatur interim eoplus, quo plus ponderis applicabatur, unde diameter ejus, postquamruptum fuit, deprehendebatur ~ lineae , quae antea fuerat li-neae : praeterea superficies fracturae fuit admodum aspera & trans-versa, sed prope fracturam cylindrus abierat in speciem coni trunca-ti, longitudinis unius lineae, diameter fracturae fuit lineae.
EXPERIMENTUM XLIX.
Filum Cylindricum crassitiei B, Cupri ejusdem, sustinuit plus
quam