Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
41
JPEG-Download
 

Disput a tTo Prima. 41

huic infixit ramum (alicis quinque librarum, qui quinto postamno in arborem 160. circiter libras appendentem excrevit, etsiterra ex joo. dictis libris vix duas uncias amililset. Unde arbo-rem ex sola aqua pluvia incrementum accepisse concludit. Ana-ximenes seculo sere integro Thalete posterior pro principiocorporum solum aerem agnoscit eo, quod aer non modo hu-more, sed & calore praeditus fit, quae duo ad rerum generatio»nem maxime necessaria sunt; quem teste Plutarcho supra citato»secuti sunt Diogenes Apolloniaces, Himeraeus, & Archelaus.Non multo post ab aere in ignem hanc praerogativam transtu-lere Hippasus Metapontanus, & Heraclitus Ephesius, qui re-gnum philosophiae posthabuit, dum, ut liberius philosopharetur»illud in fratrem transtulit; ratio his erat, quod calore, qui uti.que igni est proprius , omnia generari, & corrumpi viderent.Denique in terram conspirarunt Pherecides Syrus Thaleti Syn-chronus, & Xenophanes, cum ex hac omnia fieri, & in hancomnia reverti existimarent.

Altera elementariorum classis plura elementa pro rerum sZprincipiis agnovit: Tullius loco laudato refert Parmenidem ,cui accessit Euripides, ignem & terram, seu calidum , & frigi-dum canquam vera principia propugnasse. Ad horum mentem ,ut Verulamius filv.five Hiß. nat. cent. t. adnotat, Bernardus Te*lefius, & Thomas Campanella systema quoddam moliti sunt ,sed in quo multa obscura, experimentisque contraria leges. Hucquoque systema Roberti Fluddi Angli referri potest, qui Rabbi-norum, Cabalistarumque fabulas suis commentis auxit, & Mor.hofio teste Polyhifi. T. 2. l.i. duo rerum principia admisit :virtutem septemtrionalcrn, seu principium condensans, & australemseu principium rarefaciens. Ignem & aquam primordia vocatH<ppon Rheginus, quem sequitur Ellerus Academicus Beroli.neniis Differt, de elemeut.^quam videlicet principium passivum,ex quo aer, & terra fia pff, ignem activum esse volens; expe.rimento hoc assertum confirmans, quod aqua in vitreo Morta-rio trita primum albescat, dein inspissetur, tandem aut evapo-ret, aut insubtilem terram abeat, idque seu fontana sit, seue nivibus, roreque collecta. Huc facere posset & illud, quodceleb. Schmittius TV. de virtutibus medicinalibus aqua communis re-fert , nempe a fide digno rei navalis Praefecto Anglo se acce-pisse , fuisse, qui vi abreptus ad nautica obsequia, cum maluissetnecari fame, quam servire, integros 20 dies nil omnino cibisumpserit, duabus cir iter aquae pintis sitim quot diebus sedans,hic tamen mutata dein sententia resumptis paulatim cibis iterpedestre bene magnum vegetus non multum post tempus con-fecit. Onocmacritus, teste Empirico, ignem, aquam, & terramrerum principia statuit, cui Magi Persarum, ut in Proem. refertP.Rfvict,ltf PhjsGt».P,L F Dio-