4 *
Physica Generalis
Diogenes Laertius, accesserunt. Ignem vero nonnulli elemen-tum negarunt, velut Purchotius Pljys. prop. ».eo, quod
non componat , sed solvat corpora , partibusque heterogeneisconstet. At celeberrimus omnium Empedocles Pythagorae di-scipulus elementa quatuor vulgaria rerum principia docuit, sedquae imo. nec generentur, nec corrumpantur, zdo. ex heteroge-neis non componantur, jtio. omnia corpora mixta componant,quorum diversitas a majori hujus, aut illius elementi copia re-petatur. His quatuor elementis Ocellus Lucanus Pythagoraepariter discipulus quintum addidit corpus circulariter mobile , velcsxlefle , quodque Aristoteles quintam essentiam appellavit, exqua cotium, & astra sint, quaeque omnia penetret. Et huicsententiae tum Peripatetici, tum Galenici subscripsisse videntur.
E Recentioribus P. Honoratus Fabri, natione Gallus , viromnigena eruditione clarissimus hanc ipsam Empedoclis doctri-nam commentationibus suis maxime illustravit, dum systemasiium, quod ille Aristotelicum restitutum , adversarii vero Aristo te-li cum pratenfum compellabant, ita instituit, ut Peripateticorumquidem formulis uteretur semper, doctrinam tamen luam nonex corrupto Arabum commentariis Aristotelis textu, sed ex ipsogrsco fonte sumeret, sicque Philosophiam ab Avicenns, Ara-bumque sordibus purgaret. Elementariis certe adnumerandumhunc, systema ejus, quod brevibus complectar, latis ostendet.
Principia corporum physica elementaria mnima, seu igneas,aqueas, terreas, aereas particulas esse docet, ex quibus omniacorpora componantur, licet omne corpus omnibus quatuor ele-mentis constare necesse non sit. Ex his, si homogenes colligan-tur , ait elementum purum consurgere , si vero heterogenes ac-cedant, fieri mixta , & ipsa etiam elementa Chymica, qus adcomplura corpora componenda servire non negat. Quodsi jamelementares particuls ita misceantur, ut novam sensibus nostrisentis speciem exhibeant, ipssque novam activitatem obtineant,mixtum perfeBum erit, ut dum e pane, quem comedimus, carofit, imperfestum vero, dum per mixtionem nec nova activitasparticulis accedit, nec nova species sensibus objicitur, ut e pul-veribus, & pluvia lutum. Ex his observa formam illi esse ininanimatis meram particularum elementariorum dispositionem,adeoque generationem fieri vel per aggregationem, dum ele-mentum ex insensibili sensibile redditur, vel per commixtio-nem , dum una species in aliam convertitur; corruptionem vero,dum minima elementaria ita separantur , ut corpus sensibileevanescat penitus, vel certe omnia unius accidentia dispareant,aliaque succedant; alteratio denique fit, cum non totalis reitextura, sed solummodo pars quaepiam immutatur. Qus ex-plicatio cum mechanicis illi communis est.
Jan»