Disputatio Prima. 51
quopiam, cam ipsum, aut prope ipsum alia fermentant. Certe,etsi spiritus hi subtiles sint , nec corporum tamen omnium ,nec omnes poros penetrant, cum vel vitro conclusi evolare, &dilabi nequeant; quid, quod aere ipso graviores, quia in eo de-cidunt , sint, qua igitur ratione spatia astrorum fixorum reple-bunt ? denique spiritus hos inertes este, nec nisi ab alio com-motos moveri, fermentareque multiplex probat experientia.
Obj. jtio. cum Peripateticis: indignum ^jailosopho est adDEUM in explicandis naturae phaenomenis recurrere, sed as-serta materia subtili ad DEUM recurritur, a quo motus ma-teriae hujus constanter haberi dicitur , ergo.
Y-. Philosopho Christiano haud este indignum ibi ad DEUMtanquam authorem naturae recurrere, ubi causte adae deficiunt,vel maxime, si quando in primas has rerum caulas inquiramus.Motum profecto, nisi subtili cuidam substantiae a DEO inditum,
& usque huc perdurasse dicamus, a qua in reliqua procedat ,neceste fuerit, motus cujuslibet particularis quarumcunque re-rum principium, aut in una e qualitatibus occultis subjecto in-trinsecis , quae e fana Philosophia jam exulant, reponere, autsingulas a DEO denique repetere.
Articulus Secundus.
De Vacuo.
D Octrinae de vacuo, seu inani originem non uni e veteribus 72tribuunt Philosophi. Petrus Bayle Thaletem authoremhujus velle videtur, a quo ad Platonem usque neminem, quivacuum admiserit , fuisse asserit; Henricus Morus Pythagoraevacui doctrinam adferibit, alii denique ejus principium a De-mocrito , & Epicuro repetunt. Contra hos Scholastici veteresomnes naturam ipsam a vacuo abhorrere statuerant, quamvis im-polsibile, quod Cartesius asternit, este negarent. At Galilaeus,Gastendus , & plerique Angli Nevvtonus , Clarkius , Lockiusvacuum ad naturae ordinem conservandum necessarium etiam-»arbitrabantur, quibus iterum Godefridus.Leibnitzius,& Christia-nus Wolfius suas monades spatiola omnia replentes opposue-runt. Sed ad plenam hujus intelligentiam rationes ejus quas-piam exponamus.
Vacui itaque nomine communiter venit spatium omni cor-pore destitutum , cui non officit, etsi spiritibus repleatur, &hoc quidem pbyficum est, aliud vero vulgare , seu in sensu vul-gi , ubi nempe praeter aerem nullum aliud corpus est , estetamen solet, si vacua amphora, aut area dicitur. Physicum, de
G z quo