Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
83
JPEG-Download
 

Disputatio Secunda. 8z

schenbroeck observata est. Et hinc ratio pariter desumenda estcohaesionis in hieme majoris , atque in aestate ; aestivo namquecalore dilatatis poris, non utique aeque, ac hieme constrictis, se-bum marmori, & consequenter marmor unum alteri adstringi-tur: quae etiam causa est, cur pice interposita, ubi refrigescunt,cohaerent firmissime, at calida adhuc facilius resolvuntur. Ob-serva hic attractionem Newtonianorum non parum elidi, utpotecum & aestate, & pice calida viciniora sibi sint marmora, quamhieme, & pice frigore densata, & tamen cohaefio minor.

Alterius experimenti causas diversas omnino Philosophi at-tulere, ut in Chauvini lexico videre est, alii ad aetherem, aliiad aerem, cum intra poros rarissimum dicerent, violente ir-rumpentem confugere; verum cum aether haec etiam corporalibere permeet, & distractio in vacuo Boyleano peraeque succe-dat , ac Redius testetur se lacrimam in cote atterendo ad no-tabilem ejus bullam devenisse, quin rumperetur, alia ab aethe-ris, aut aeris irrumpentis vi causa perquirenda est. Ex ipsa igi-tur earum structura experimenti ratio redditur: nam massa vi-trea candens, calamo ferreo guttatim in frigidam instillata, gut-ta vitrea fit; quod fi fili instar diductam massam immittas, va-rie tortum silum vitreum obtinebis, quod pariter minima etiamparte fracta in pulveres abit. Vitrum quoque Bononiense, ubiinflatum est, aquae frigidae immittitur. Itaque phaenomeni hu-jus ratio non alia , nisi quod exteriores vitri moleculae subita-neo illo frigore nimium constringantur; quod inde apparet, quiiexteriori crusta jam frigida interiores sex circiter minutis secun-dis candentes manere observavit Noletus; inferiores itaque prre-cipiti illa constrictione impediuntur, quo minus minimis illis, &convenientibus nexibus illigari queant; ut videre est in pane,cujus internae partes minus compactae sunt, cum repente vio-lento igne crusta induruit. Hac igitur de causa cum pauculis, acdebilibus nexibus partes vitrorum se contingant, per fractionemcaudulae tremor particulis guttulae communicatus, nexu alioquindebili illas solvit, ut in seobem vitream dissiliant, & cum di-splosione quidem aliqua, quoniam tensae alioquin per pedunculiabruptionem tenduntur amplius. Vitri pariter Bononiensis fun-dus in tenuissimum quendam fornicem vitreum , quo exterioricono vitreo adhaeret, efformatus, particulis aeque male inter secohaerentibus cum constet, siliculus immissus impactu suo ali-quas excutit, tremorque propagatus totius fundi nexum solvit,ac diffringit. Unde etiam ratio patet, cur gutta crassiore parte,ac vitrum etiam Bononiense parte coni malleo pulsata non disosiliant, nam & ictus hos motas totius, non vero partium singu-larum consequitur, & utrumque exteriori parte fornicem ref rt,qui ob dispositionem partium introrsum vergentium convexa

L % par-