Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
248
JPEG-Download
 

448 Physica Generali*

dixerim ; neque tamen sua carent fluida quaedam siccitate, qu&vel corpori adhaerere, vel illa prae mollibus dura reddere expe-rimur; quin sunt nonnulli, qui ipsum aerem siccum existiment,neque humorem ei ratione potiori, atque plantis competere ,imo his amplias, quia liquore horum extracto has destrui *aerem contra vapore exhausto puriorem & experimur, & exi-stimamus.

Ut vero humiditatis, siccitatisve incrementa notare liceat,multa nobis natura ministrat, non pauca Philosophorum reperitindustria, quibus aeris humidi gradus, quantitatemque detegeret.Et natur® quidem scrutatores observarunt, aves pennis, ut vul-gus existimat, perpurgandis reipfi viscoso illo liquore, de quosupra, contra humorem perungendis, muniendisquc occupariaristas tritici , avenaeque tumescere, minuive; quin capil-los etiam nostros in rectum magis, ac alias propendere. AtPhysici inventa his usibus instrumenta Hygrometra, Hygroscopia,Notiometra appellavere ; varia omnino Kircherus, Schottus , deLanis, Sturmius suppeditant, qu® tamen omnia Wolfius sensimdeficere in Elementis Aerometrtce docet. Ex his simplicissima duoh®c adferam: chorda crassior duos circiter pedes longa paretur,appenso inferius pondere, cui pro indice acus longior infigatur,hujus motu dilatationem, humorisque incrementum notabis.Aliud, & melius est bilanx exactissima, ad cujus lingul® cuspidemquadrans suos in gradus divisus firmetur, unius jugi extremospongia tum appendatur, dum siccitas mediocris est, alteri pon-dus huic squilibrans, ut medio lingula consistat: jam humidioreaere spongia gravior evadet, lingulamque movebit, qu® in gra-dibus diversis consistens indicabit humoris discrimen.

Articulus Septimus.

De Duritie , Mollitie, reliquisque qualitatibus.

30 \ Philosophis, & Medicis non paucis durum cum solido con-funditur, cum nihilominus latius soliditas, atque duritiespateat. Soliditas namque eam duntaxat partium cohssionemrequirit, qua fit, ut una pars sine aliis moveri nequeat, corpus-que sibi relictum situm, figuramque non mutet, em pressioni ce-dat , ut cera , cujus contrarium durities essicit, dum pressioniomnino resistit, ut saxum: neque cum utraque, aut alterutraqualitate reputanda densitas, qu® a sola potorum paucitate de-lümitur, ut adeo h®c fluidis etiam conveniat, quin prs omni-bus lübtilissimx xtheris substantis.

Du-