Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
8
JPEG-Download
 

8 Disputatio' Prima

5 Dividitur praeterea Ens in necessarium, & contingetis, mira-bile, immutabile. Primum est, cujus oppositum, repugnat, sic,DEUS est Ens necessarium; fecundum, cujus oppositum daripotest.sic creatura quaelibet est contingens;tertium est,quod aliter,acest , esse nequit, quod iterum DEO competit; quartum quod aliteresse potest, ac actu sit; & hoc creaturis convenit.

Aliud est Pbyfiam, seu existens , & aliud Logicum, sive pososibile; illud dicitur, quod actu in hoc universo etiam extra co-gnitionem datur, ut: Sol, Stellae; hoc vero, quod etsi in hocuniverso actu non datur , quin forsitan nec dabitur unquam,dari tamen posset, ut alter Sol.

y Est denique Ens simplex, & ens compostum. Simplex nullispartibus reipsa distinctis, & separabilibus constat, solaque mensnostra inter attributa distinguit. Talia entia sont DEUS, Spi-ritus. Ens vero compositum e partibus distinctis, ftt ab invicemseparabilibus componitur, ut:homo e corpore, & anima, cor-pus ipsum e diversis membris: haec iterum carne, sanguine,ossibusque &c. Ea vetus aeque, ac recens inter Philosophoscontroversia est, utrum ens materiale, seu corporeum simplex ,nullisque partibus divisibilibus constans detur. Et vero, etsiquidquid acutissimos etiam sensos fugit, di visibile sit,multo proba-bilius videtur tamen non modo ens simplex dari, sed omne»omnino, quod videmus corpus e simplicibus corpusculis com-positum esse. Id namque certum est , per divisionem identidemrepetitam minora scmper, & minora dividenda restare, atquesic, si porro in divisione procederetur , quod utique potest is,qui ea ipse conditor composuit, tandem indivisibilia , nequeultro in partes separanda, adeoque simplicia remaneant, est ne-cesse, ne secus actu quodlibet vix senso perceptibile corpus con-stare partibus infinitis, dicere nos oporteat.

Quod si hoc cuiquam absurdum non videtur, is id unum ex-plicet , veiim: si DEUS ipse dividendo nunquam ad partes ul-timas, quas in alias dividi nequeant, devenire possit, quomo-do componendo infinitas, insensibiles, ad compositum sensibiledevenire potuerit l Verum haec infinita apud Scholasticos estcontroversia; nobis id node de ente simplici, & compositosutheiat, quod ens simplex uti produci nisi per creationem,ita destrui nisi per annihilationem nequeat.

Nam cum simplicia partibus constent nullis, nec composi-tione alia, & alia fieri, nec separatione in alia, & alia mutaripossunt; ut ergo fiant, ex nihilo produci, ut destruantur, in ni-hilum redigi ea oportet; quod cum agentium naturalium, qui-bus una compositio , & dissolutio competit, vires excedat, en-tia simplicia a principio condita eadem scmper componendisaliis deserviunt. Contra, ens compositum producatur, seu