Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
43
JPEG-Download
 

M E T A P H Y S I C Ä. 43

tra harum , at distinctio realis .actualis , & major dari potest,ergo Miin. prol>. quibus convenit oppositio producentis,& producti,inter illa distinctio actualis , & realis major dari debet, ergocum oppositio contradictionis fit maxima , haec si conveniret at-tributis, reipsa realis, actualis, major distinctio inter illa dari de-beret. eous. prob. Si distinctio major non daretur, esset vel exeo,quod attributa non sint res , sed formalitates, aut virtualitates,vel quod non sint separabiles , sed horum nihil obstat , quominus detur inter illa distinctio realis major , si datur oppositiocontradictionis, ergo.

Nam imprimis , etsi rationale , & irrationale sint formalita-tes, & non lintres , distinguentur tamen distinctione majori ,sicut animal cum rationali identitate majori identificatur. De-inde quod nihil sint completi, etiam corpus , & anima completinihil sont, quia constituunt unum completum: homo , & tamendistinctione actuali, majori distinguuntur. Demum etsi homonon sit separabilis a corpore, Personae Divinae ab invicem, ta-men inter haec datur distinctio major: inter prima inadaequata ,inter secunda mixta identitate, ergo. Quin quaero: animal abhomine qua distinctione est distinctum ? non minori , quia ho-mo non est formalitas; non majori , quia animal non est res ;nova igitur distinctio iterum excogitanda.

Profecto seu Scotistica, seu Thomistica distinctio soperfluaest; utraque ad sustinendam contradictoriorum veritatem asseri-tur , & ad hanc omnino non requiritur; vel enim sunt contra-dictoria e.g. animali , & rationali dependenter a nostro cogno-seendi modo convenientia, ut: animal efl genus , rationale non e/lgenus, E? haec sustinet distinctio rationis ; vel sont realia, uti:animal sentit, vel est fimile leoni , rationale non sentit , vel non estfimile leoni, & haec simul vera non sont, adeoque ad veritatemsalvandam nulla distinctione indigent. Quod autem vera nonsint, solutio objectionum ostendet.

Solemne autem est Patronis utriusque sententiae in probanda 77sua distinctione status confundere , & quod tantummodo rei permentem nostram abstractae convenit, illi pro statu reali tribuere.Unde omnia eorum argumenta solves facile , si attributum-»unum in eodem statu , in quo aliud sumpseris, Lrsub qua ratio-ne de uno asseruisti quidpiam , id sob eadem alteri etiam ad-scripseris; si enim unum sumatur praecisive, aliud realiter , tuncpraedicatum quidem intentionale potest convenre uni , quinconveniat alteri, at nulla inde contradictio sequetur, sed solumapparens est, quam distinctio rationis sufficienter salvat.

Obj. imo. Cum Scotistis. De animali, & rationali nemi- 7gne cogitante vcrificantur praedicata contradictoria, ergo ammal,

& rationale distinguuntur formalster ex natura rei. Ant. prob.

F * Ho-