Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
108
JPEG-Download
 

io8 Disputatio Tertia

mamus tum. quae subsequetur, Pneumatologix, tum rerum na-turalium in Physica tractandarum cognitioni. In duas proindemore partes eam dispelcinaus, altera existentiam, perfectiones»que universi exponemus, altera de rerum in eo contentarumproprietatibus generatim acturi.

PARS PRIMA.

De Existentia, & perfectione Mundi.

Articulus Primus.

De Natura, & partibus Mundi .

1 /^\Uuod Iatinis mundus, Graecis mc/xw dicitur, ut vel1^1 ipso nomine, quod Plinius L. 2 . Hist. Nat. innuit, re-

^ rum mundum constituentium mira elegantia , & pulchri-tudo significetur. Verum non eadem est apud omnes vocishujus acceptio, & mundum diversas in partes mulri dispescunt.Sunt Platonici, quibus mundus Idealis, & Archetypus est,idea in mente nempe DEI conditoris creata cuncta complexa;aliis mundus intellectualis e novem Angelorum choris con-stat; alii caelestis mundi nomine Solem, stellas, aliaque Side-ra complectuntur; fublunarem atmofphnera, seu Solem inter,& Lunam media corpora conficiunt; elementarem permixtavarie elementa componunt; terraqueum omnis illa, quae abhominibus incoli potest, plaga fluminibus , lacubus* ,maribusque distincta, & a Geographis in quatuor mundi divi-sa partes constituit. Communi attamen physicis usu omnishaec rerum universitas mundi nomine venit, idcirco peculiariappellatione universum dicta.

2 Universi hujus naturam, prout illud res a DEO conditasomnes complectitur, quid aliud, nisi ordinatam quandam e cx*lo , terra, cunctisque, quae his continentur, compagem dixe-rimus. Neque enim illam solum, quae sensibus nostris objici-untur, constituunt, verum & Angelos bonos, malosque, &Jmentes humanas, corpori conjunctas aeque, ac separatas, bru-ta, Sidera, elementa, sexcentaque alia, quorum vix cognitioobscura quaedam ad nos pertigit, quaeque (ibi uni, qui ea con-didit, manifesta voluit, pulcherrimo quodam ordine, seriequedisposita in hoc universo contineri, nemo negaverit.

Et profecto, si non sensibus modo, sed ratione mundumlustremus, alias in eo substantias spirituales , alias corporeas fa-te-