Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
107
JPEG-Download
 

Metaphysicä.

io 7

qtie tamen in his constitit hrec fatuitas, sed ipsos corripuit or-thodoxos, vixque tot legibus tam Pontificum , tum Imperato-rum ex astris divinandi libido coerceri potuit; quin sunt-»adhacdum, qui saltem tempestatum vices astris adscribant.

Stoicis fatum erat naturalis quidam ordo, & connexio re- 97rum, ac eventuum a DEO quidem ordinata , at sicut ordinatanecessario, ita necessario sequenda. H quamvis authorem DEUM,

& Legislatorem agnoverint supremum , quia tamen quadamab aeterno necessitate compulsum docuerunt, DEUM ipsumutique fato subdiderunt, quod impium quis non videt ? Hos eChristianis secuti quipiam Heterodoxi, quin ipse Leibnitzius abhis abludere non videtur, qui principio, quod vocat rationis suf-ficientis , statuto providentiam quidem DEI admittit, at necessita-tem DEO imponit eligendi iemper id, quod elfe melius co-gnoverit. Calvini profecto afseclx DEUM quidem & ab hacnecessitate liberant, at fatum praescientiam, & voluntatem DEIdisponentis a homine uti immutabilem, ita inevitabilem, so-lique illi plene liberam volunt, quod cum libertatem tollatcreatam,& ad omnem vitae licentiam campum aperiat, fidei ortho-doxas contrarium est. Sed de hoc quaepiam jam num.

Democritus fatum compellabat, ab aeterno ex natura atomo- 98rum , eorumque motu profluentem , immutabilem, & infini-tam causarum, eventuumque seriem, quo fiat, ut nulla virtute eaperturbari, aut impediri possit. Hoc fato animum etiam hu-manum ligatum voluit , verum cum libertatem, quam experie-batur ipse, negare nequiret, ita nos impelli docebat, ut ani-mus non vi, sed sua quasi sponte inflexus id denique eligeret,quod evitare fato constitutum non poterat. At praeterquamquod rebus creatis, mundoque aeternitatem tribuat, vel sola in-hnitudo causarum, personataque libertas fatum ejus merum elfecommentum ostendit.

DISPUTATIO TERTIA

De Cosmologia.

Osmologiam, seu dissertationem de Mundo quan-tumvis a putiori nec re, nec cogitatione ens a ma-teria secretum pertractet, quia nihilominus cujus«

A cunque tandem entis existentiae locus est, neque

Mundi seu partes, seu affectiones in particulari ex-

pendat, sed communi omnibus ratione considerari velit, Meta-physics generali adjungendam existimavimus. Notiones istaegenerales totius universa non parum luminis allaturas existi-

O a