Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
143
JPEG-Download
 

METAPHYSTC-flti' I4J

tum, cumulus lapidum, melius numerus , aut aggregatum dicitur;contirv a vero, quia unitas partes complectitur, proprie ma-gnitudo vocatur. Hic non abs re fuerit addere quantitatem con-tiguam ; nam licet quipiam hanc sob discreta comprehendant,ut quae partibus non unitis constet, quia tamen persaepe earumdiscretio , & separatio vix notatur sensibus, melius contigna,quam discreta dicetur. Et talia sunt ut plurimum corpora flui-da , solidis immixta , duo plana marmorea, expulso medio aereconjuncta. At, quae ita unum totum efficiunt, e. g. mercu-rius, aqua &c, ut nullas penitus discernere partes possis, sedunum omnino perfectum existimes, etsi motu levi separentur,continua potius, quam contigua dixerim.

Unde ad quantitatem continuam, & partes aliquatenus im-plexae sint oportet , & sic unitae, ut partium connexio nullaappareat, ac quacunque mota, totum corpus moveatur. Hancunionem naturalem quidem in corporibus omnibus solidis intue-mur : arboribus, lapidibus, corpore humano; & jam partibushomogeneis, seu ejusdem speciei comparate ad sensos nostrosconstantem, ut arbores, gemmas, jam heterogeneis seu plu-rium diversarumque specierum: ut corpus sanguine, nervis,ossibus compositum. Quin quantitatem continuam artificialem,etiam omnes pene artes suis in artefoctis ostendunt, velut mer-curius arte fixus, variaeque metallorum compositiones fatis in-dicant.

Hsc quantitas continua in permanentem , & successivam di-viditur. Permanens , omnes fui partes actu exiliere requirit, utlignum palmare - , succeßtva , partes sibi serie non interrupta suc-cedentes exigit, ut minutum, quadrans , hora. Hujus quidempartes uti unione physica, quae unita coexistere poscit, neque-unt conjungi ex ipsa socceshvi ratione, ita continuae improprieapud quosdam dicuntur; at quia unio soccessivorum , quam aliimoralem appellant, in hoc consistit, ut nulla interrupta sensi-bili mora partes se invicem sequantur, continuum saltem phy-sico-morale efficiunt, dum in aestimatione hominum unum quidhabentur.

Denique harum utraque vel finita, quae partes certo numerocomplectitur, vel infinita est, quae nec initium, nec finem,aut saltem finem sine initio, vel hunc sine illo habet, sedquia DEUS omnia in pondere, & mensura creavit permanensinfinita nulla est, e successivis sola aeternitas, vel potius aevuminfinita dici possunt.

A R-