157
M E T A P K Y S [ C £.
§. IV.
Sententia nostra.
D Emum quidam locum merum dicunt respectum, modum 9 &nempe determinatum existendi, vi cujus corpus certam adalia distantiam dicit, cum quibus existit, aut existere pollet.Nam cum corpora necessario separata existant, vel sibi invi-cem sunt contigua, ut nullum inter illa corpus aliud ex i stat,vel ab invicem dictant, si inter illa unum, aut plura interponan-tur; quae hoc ipso ordinem quempiam facient, in quo alia aliisviciniora, aut remotiora sunt, nullumque erit, si relate ad aliudconsideretur, quod eandem omnino distantiam habeat ad quae-cunque corpora , quam habet aliud.
Ad clariorem hujus intelligentiam, quampiam cogita civi-tatem, in qua, quamcunque domum fumas, suam utrinque ha-bebit vicinam, suam habebit distantiam a foro, aliamaTem-plo, vel saltem alia ex parte, item longius v. g. distabit abuna, ac distet ab alia porta. Jam accipe, quam voles, aliamab hac domum, & cum foro , portis, domibusque illis vicinisconfer, distantiam deprehendes femper majorem, vel minorem,ac fuerit imae illius domus: etsi enim comparata ad unum, autalium e praedictis terminum par utriusque eilet distantia, imparerit ad alios; idem advertes fieri, si cum stellis, aut diversisCoeli sepremi partibus conferas, quin si extra hoc universumcorpora quaepiam, quia produci poliunt, existere immota co-gites.
Porro entia sic existere considerata ordinem quemdam, & 93seriem faciunt, cujus quaelibet pars per diversas ab alia distan-tias determinatur, quibus intellectis, aut dictis illam, ubinamexislat, intelligas, aut dicas. Et in hac sententia ordo iste lo-cus est realis, si per distantiam corporum actu existent!um ex-ponatur : possibilis , seu spatium imaginarium , si & corpusdistans, & termini, a quibus distare dicitur , tantum possibiles,nec nisi in mente cogitante existant; quodsi praeter unum ensexilieret nihil, locus partim realis, partim logicus eilet ,quia non constitueret ordinem adaequate realem , cum terminirealiter non dentur. Neque hoc officit, cum corpus non exi-stent! dissimile, & ab eo distinctum sit reipsi, licet distinctio,
& dissimilitudo adaequate realis non sit. Ad locum autem huncdeterminandum praeter corpus locatum, duo saltem alia suntnecessaria, & illa immota cum ab uno plura iniquali distantiasita esse possint; at comparata ad duo eandem lislantiam plu-ra corpora sine compenetratione, de qua infra,habere omninonequeant. Sic ex recentioribus Wolfius, Leibnitzius sentiunt,
U } qoi«