rectus complementi declinationis puncti dati, ad rectam it, ita an,sinus totus, ad rectam a g, sinum uersum arcus compositi ex semidiurno& arcu crepusculi. Quapropter ratio sinus recti complementi declinationis puncti dati, ad rectam iv, quęquidem ex i R, sinurecto altitudinis meridianę constat,& ex RV, sinu recto arcusdistantię solis ab horizonte apud initium crepusculi matutini, exduabus rationibus componi intelligetur: quarum una eadem est eiquam habet sinus totus ad sinum rectum altitudinis aequatoris: al-tera uero eadem ei quam ipse sinus totus habet ad sinum uersum arcus compositi ex semidiurno& arcu crepusculi. At qui ex his duabus rationibus conficitur ratio quadrati sinus totius, ad rectangulum contentum sub sinu recto altitudinis aequatoris,& sinu uersoarcus compositi ex semidiurno& arcu crepusculi per 23, propo-sitionem sexti Eu. igitur sicut sinus rectus complementi declinationis punctidati, ad rectam compositam ex sinibus rectis altitudinismeridianę& arcus distantie solis ab horizonte apud initium cre-pusculi matutvri, ita quadratum sinus totius ad id quod sub sinu recto altitudinis aequatoris,& sinu uerso arcus compositi ex semidi-urno& arcu crepusculi rectangulum continetur: quod secundo demonstraße oportuit. Proinde ad mensurandum longitudinem crepusculi, sinus rectos aliitudinis meridianę& arcus distantię solisab horizonte, in unum colligemus: numero ex eis composito decemziphras adijciemus, conflatumque numerum per sinum rectum complementi declinationis puncti dati diuidemus,& numerum qui exhuiusmodi partiione prouenerit, per sinum rectum altitudinis aequatoris diuidemus: numerus enim qui ex hac secunda partitione pro-dierit, sinus uersus erit arcus compositi ex semidiurno& arcu cre
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Nonii ... de crepusculis liber unus, nunc recens & natus et editus : ; item: Allacen arabis vetustissimi, de causis crepusculorum liber unus a Gerardo Cremonensi iam olim latinitate donatus, nunc vero ominiu[m] primum in lucem editus / Pedro Nuñez
Entstehung
JPEG-Download
verfügbare Breiten