Buch 
Petri Nonii ... de crepusculis liber unus, nunc recens & natus et editus : ; item: Allacen arabis vetustissimi, de causis crepusculorum liber unus a Gerardo Cremonensi iam olim latinitate donatus, nunc vero ominiu[m] primum in lucem editus / Pedro Nuñez
JPEG-Download
 

pusculi. Ipse uero integer arcus longitudinem temporis complectitur, ab initio crepusculi matutini ad meridiem usque, idcirco aufe-remus ab eo spatium temporis semidiurni,& relinquetur notacrepusculi intercapedo.Reliquorum uero duorum documentorum demonstrationesin hunc modum fient. Est enim sicut sinus totus ad sinum rectumaltitudinis aequatoris, ita recta is, ad rectami R, sinum rectum al-titudinis meridianę: preterea sicut sinus totus ad sinum rectum complementi declinationis puncti dati, ita sinus uersus arcus semidiurni, ad rectam i s. Ratio itaque sinus uersi arcus semidiurni ad sinumrectum altitudinis meridianę, ex eisdem rationibus composita intelligetur, quas quidem habet sinus totus& ad sinum rectum altitudinis aequatoris,& ad sinum rectum complementi declinationis propositi puncti. autem eam conficiunt rationem, quam quadratum sinus totius habet, adid quod sub sinibus rectis altitudinis aequatoris& complementi declinationis rectangulum continetur: igitur sicut sinus uersus arcus se-midiurni ad sinum rectum aliitudinis meridianę, ita quadratum sinus totius ad rectangulum contentum sub sinibus rectis altitudinis aequatoris,& complementi declinationis propositi puncti, quod demonstraße oportuit. Proinde longitudinem arcus semidiurni propositi puncti in quouis ho risonte, iuxta hanc demonstrationem, hoc modo inueniemus: sinui recto altitudinis meridianę adijciemus ziphras decem: conflatumnumerum diuidemus per eum qui fit, ex ductu sinus recti altitudi-nis aequatoris, in sinum rectum complementi declinationis dati puncti: numerus autem qui ex ea paritione prouenerit, sinus uersus eritarcus semidiurni concepti puncti in dato horizontę.De Praeterea quoniam manifestum est ex superioribus demonstratio-