quinquaginta duorum millium tantamque Eratosthenem deprehenEratosdisse aiunt. Cleomedes tamen obseruationem& fomputationemthenisobseru-Eratosthenis memorat, ex qua tantum ducenta quinquaginta mil-tio exCleome lia stadia eliciuntur: eius obseruationis& demonstrationis summade.haec est. Supponatur Sienem& Alexandriam sub eodem essemeridiano: interuallumque inter ambas ciuitates quinque millium sta-diorum. Praeterea Sienem sub tropico aestiuo collocatam esse. Itemradios solis apud terram parallelos esse, quod à multis demonstratum habetur: coincidunt enim, sed ob eorum immensam longitudi-nem aequidistantes apparent: unde fit ut arbores etiam umbras iaciant quantum ad sensum paribus interuallis distinctas: in quo Pli-Plinija.ernor.nius errauit. Nam quod umbrę parallelę sint, amplitudo solis causa non est, sed immensa eius distantia. Quippe si perexiguus sol esset, ad eandem tamen intercapedinem positus, modo eius radij adterram peruenire possent, nihilominus umbras arborum iaceret, pa-ribus interuallis disiunctas. Hoc obiter monuisse sat siununc adEratosthenis obseruationem redeamus. Gnomone in Alexandriarecto existente ad hortzontis planum: sole principium Cancri te-nente, meridiano tempore acutus angulus qui à radio solis ad uerticem gnomonis fit, quinquagessimę circuli parti subtensus inuenitur: hic autem aequalis censetur alterno angulo qui super centro terrę ex duabus rectis lineis coincidentibus sit, quarum altera in rectumducta per Sienem transit,& ad solen usque pertingit: altera per Alexandriam, cum gnomone unam rectam lineam constituit ad coelumextensa. Quapropter arcus terrestris circuitus inter Sienem&Alexandriam, similis habebitur ei qui in coelo inter ipsorum locorum uertices comprehenditur, eundem angulum ad terre centrum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Nonii ... de crepusculis liber unus, nunc recens & natus et editus : ; item: Allacen arabis vetustissimi, de causis crepusculorum liber unus a Gerardo Cremonensi iam olim latinitate donatus, nunc vero ominiu[m] primum in lucem editus / Pedro Nuñez
Entstehung
JPEG-Download
verfügbare Breiten