Buch 
Petri Nonii ... de crepusculis liber unus, nunc recens & natus et editus : ; item: Allacen arabis vetustissimi, de causis crepusculorum liber unus a Gerardo Cremonensi iam olim latinitate donatus, nunc vero ominiu[m] primum in lucem editus / Pedro Nuñez
JPEG-Download
 

suscipienti: quinquageßimam igitur partem maximi circuli terre,inter Sienem& Alexandriam esse neceße est: totus idcirco ambitus ducentorum quinquaginta millium stadiorum. Magnum certediscrimen inter Ptolemei& Eratosthenis sententias, nisi Sta-diorum mensura(ut puto) inaequalis fuerit. Arabes quoque suashabent de hac re opiniones quas asseuerant. Vicunque sit, sequemurnunc Eratosthenis authoritatem,& supposita ex Archimedeproportione circumferentię circuli ad diametrum, numerum stadiorum semidiametri terrę inueniemus 3973, fere.Raeterea animaduertendum quod de distantia centriterrę à centro solis uariant autbores. Ptolemeus enimeam posuit partium 1210, qualium semidiameter terręEest una,& semi iameter solis quinque& dimidium. Albategnius contendit maximam esse, partium 1146, mediam 1108,minimam uero 1070: sed siue una siue altera utamur, ad cognoscendum partem terrę sole illustratam, nihil propterea nota dignum ua-riabitur. Nam neque principium crepusculi matutini aut uespertini finis, oculis potest adeo exacte examinari, quin aliquot secundaminuta temporis onmittantur. Verum neque ob id in supremorum ua-porum altitudinis supputatione sensibilis diuersitas fiet. Poßet autem quotidie ex argumento solis cognito, praedicta distantia de-prebendi, sed praestat longitudine media semper uti. Multiplicabimus igitur quatuor& dimidium differentiam semidiametrorumin 100000, sinum totum, fientque 4. 50000: hunc numerum diuide-mus per 1108, mediam longitudinem,& uenient 406, quibusin tabula sinus recti respondent arcus minuta prima 14, fere,uidelicet differentia quadrantis& dimidij arcus illuminati:

Albaregnius.