Buch 
Lucae Paeti ... de mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque, eiusdem variarum lectionum liber unus
Entstehung
Seite
1
JPEG-Download
 

N

1

LVCAE PAET!/)

De Romanorum Craecorumq. menſuris,quibus interualla metiebantur.

AM ſatis conſtat ex iis, quae a diſertiſ-ſimis utriuſq. aetatis uiris tradita ſunt,Pedem in Romanis menſuris, quibuslongitudines, latitudines, altitudinesq.metiuntur, primum locum inter 0cumque minores maioresq. menſuras tenere. in eo namq. minores omnes termi-natur,& ab eo maiores omnes incipiũt.Priſca enim prudentia, a digiti latitudi-ne initium ſumens, ex quattuor ex eis

Palmum conſtituit: quia tot a palma digiti proficiſcuntur:& ex

palmis quattuor, ideſt digitis ſexdecim, Pedem creauit, ex duo-bus perfectis numeris, nempe ſex& decem, unum conſtituensperfectiſſimum. Decem enim omnibus perfectus habetur, ut&Ariſtoteli problematum ſec. xv. quaeſt. ij. placuit,& Vitruuiuslib. iij.c.j.& Martianus Capella de Nuptiis philologiae lib. vij. teſtantur. ſex autem a Mathematicis(ut idem Vitruulus,& Martia-nus Capella demonſtrant) perſectus quoq. appellatur. de quoquidem Pede Columella lib. 5. c. 1. ſic ſcripſit. Modus omnisareae, pedali menſura comprehenditur, qui digitorum eſt ſex-decim, quem rurſus pedem, ut fere res omnes reliquas in unciasduodecim, aſſem ex co conſtituentes, idem antiqui diuiſerunt,ita ut ternis quibus q. unciis quaternos digitos complecterentur,ut ex Frontino colligi licet, in eo, quod de Aquae ductibus ſcri-ptum reliquit, ſic dicente: Eſt autem digitus, ut conuenit, ſexta-decima pars Pedis uncia duodecima. Idemq. in eo de LimitibusA tradidit.