76 Tuller Quinctu.
quinque, apij pondo ſicilici ſex. Meminit& Plinius, Iicet ipſe deſicilico unciae pedalis intellexerit. quarum pedalium unciarum,& harum ponderalium diuiſio in nominibus non differt, lib. 13.c. 15. ſupra primo libro relatus, de cedrina menſa Tiberij princi-pis, Menſam quattuor pedes ſextante& ſicilico excedentem. Me-minit& Columella lib. 5. c. 1. Pars quadrageſima octaua pedesſexcentos, hoc eſt ſicilicus, in quo ſunt ſcripula ſex. Haec ille. inpondere autem alias auctoritates me uidiſſe non memini-
Sextula ſexta eſt unciae pars, ut& uox ſonat, conſtans ex ſcripulis
quattuor, qui ſexies multiplicati unciam conſtituunt, de qua Var-ro de ling. Lat. lib. 4. ſic ſeripſit. Aeris minima pars ſextula, quodſexta pars ſit unciae. Columella dicto lib. 5. c. l. de agri uncia o-quens: Pars ſeptuageſima ſecunda pedes C CCG. hoc eſt ſex-tula, in qua ſunt ſcripula quattuor: de qua& Fannius ſic: 5Drachmae ſcripuli ſi adiectio fiee,Sextula, quae fertur: nam ſex his uncia conſtat. NFrontinus de aquaeductibus: Digitus rotundus habet diametridigitum unum, capit quinariae ſeptuncem, ſemunciam, ſextulam.
Denarius ſeptima eſt unciae pars. ſeptem enim ex eis unciam cõſti-
tuunt. qui quidem denarij licet, quantum ad rem nummariam at-tinet, pondere fuerint imminuti: tamen exſeptem ex eis unciamconſtare, clare liquet ex Plinio lib. 3 3. c. ꝙ cuius haec ſunt. Miſcuit
denario triumuir Antonius ferrum: Miſcuit aeri falſae monetae.Alij e pondere ſubtrahunt, cum ſit iuſtum octuaginta quattuor elibris ſignari. Ex cuius dictis duo clare eliciuntur, unum quod iu-ſtum pondus denarij ſeptima eſt unciae pars; alterum, quod iam
Plinij tempore pondus argenti denarij erat imminutum. quod
etiam ex co probatur: quia cum eiuſdem Plinij tempore mone:
tae, tam aereae, quam aureae, pondere imminutae fuiſſent, neceſ-
ſe etiam fuit, argenteas imminutas eſſe. Primum probatur ex Pli-nio, lib. 33. c. 3. cuius uerba etſi prolixa ſint,& paullulum a pro-poſita materia me diſtrahant, attamen, ut demonſtrem eos decipi,
qui ex antiquis numiſmatibus pondera ſumere& reſtitucre poſſe
putant,(quod& iuniores belliſſime tradiderunt) adſcribere ui-
ſum fuit. uerba Plinij ſunt haec: Populus Romanus ne argentoquidem ſignato ante Pyrthum regem deuictum uſus eſt. libralis,unde etiam nunc libella dicitur,& dipondius appendebatur aſſis:.quare aeris grauis poena dicta:& adhuc expenſa in rationibus di-0 cuntur,