Buch 
Lucae Paeti ... de mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque, eiusdem variarum lectionum liber unus
Entstehung
Seite
101
JPEG-Download
 

Variarum lectionum. 101

Si diutinae inquam niues in Latio jacerent, ipſae quoq. arboresniue inſolita afflictae interirent. His igitur confutatis, concluden-dum eſſe arbitror, nil melius nilq. aptius ſegetibus& arboribusoptari potuiſſe quam quod Virgilius optauit, Pliniumq. ipſum

ſua ipſius ſententia conuinci. is enim poſt locum ſupra citatum

ita inquit: Hiemem aquiloniam eſſe, omnibus ſatis utiliſſimum.

imbres enim tunc expetendi euidens cauſſa eſt, quoniam arbo-

res fetu exinanitas,& foliorum quoque amiſſione languidas, na-turale eſt auide eſurire. cibus autem earum imber. quare tepidameſſe hiemem, ut, abſumpto partu, arborum ſequatur protinus conceptus, ideſt germinatio, ac deinde alia floreſcendi exinanitio, ex-perimentis creditur. quinimmo, ſi plures ita continuentur anni:etiam ipſae moriuntur arbores: quando nemini dubia poena eſtin fame laborantium. Hactenus Plinius. Qui his uerbis putat hie-mem debere eſſe aquiloniam,& humidam, nec non frigidam,quam tamen aquiloniam ſupra oſtendi neceſſario in Latio ſiccameſſe, cum frigida& pluuioſa tempora in hieme diu in Latio ſimuleſſe non poſſint.& licet Plinius rationem, quare hiemem aquilo-niam deſideret, expreſſe non aperiat: tamen exillius uerbis clarecolligitur; dum dicit: quare tepidam eſſe hiemem, ut, abſumptopartu, protinus ſequatur germinatio,& deinde alia floreſcendiexinanitio, inutiliſſimum experimentis creditur. Aquiloniamigitur eam deſiderat, ut frigida ſit,& tepidam damnat, pluuiamautem poſt autumnum neceſſariam putat, ut arbores fetu exina-nitae& eſurientes, potu& imbre ſaturentur. ſi igitur eius tradi-tiones uerae ſunt, ut& ueras eſſe arbitror: certe nihil melius, necaptius etiam, ex eiuſdem Plinij ſententia, arboribus, quae in La-tio ſunt, optari potuit, quam ut ſolſtitiam, quae inter autumni fi-nem& hiemes initium ſunt, ut alibi demonſtraui, humida eue-niant; unde arbores, fructuum partu,& foliorum amiſſione lan-guidae,& exinanitae, imbre& humore ſaturentur. quo quidemhumore ſaturatae, ſi hiems Aquilonia(quam, ut dixi, in Latio ſic-cam,& ſerenam eſſe, uſu& experientia cognoſcimus) ſubſequa-tur, arbores ipſae alimentum a praecedentibus imbribus aſſum-ptum, hiemis frigore coercitae, in ſe egregie concoquunt. eoq.concocto humorè grauidae, adueniente uere, partum edunt ge-neroſum. quo alimento& partu tam modulate tamq. aequaliterimpertito minime laborare, ſed diu& feliciter uiuere poſſe cre-f 1 dendum