Buch 
Lucae Paeti ... de mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque, eiusdem variarum lectionum liber unus
Entstehung
Seite
104
JPEG-Download
 

9

ö5

5

ö

.

0

ä

3

1040 Liber Seutus

tra cortices uitium,& foraminula, quae ex ueteri uitium praeci-ſione apparent, ſe abſcondunt,& iterum ſole incaleſcente ad pa-ſcua redeunt. Has quidem ſolertes agricolae, quo tempore ap-Parere incipiunt, diligenter perquirere,& inuentas(ne dum easauellere conantur, uitium oculis, in quibus plerumq. infixae re-

periuntur, noceant) tenuibus uirgulis, uiſco illitis, colligere con-

ſueuerunt,&, cum abundauerint, uitem inter nouum palmitem& uetus brachium uiſco circumdare, ita illis aſcenſum ad turgen-tes gemmas per aliquot dies prohibentes. Sed harum, de quibusloquimur, Erucarum tanta hoc anno, praeſertim in quibuſdamTranſtiberinis partibus, copia fuit, ut nulla humana diligẽtia, nul-loque remedio arceri potuerint. non enim uites tantum occupa-

bant, ſed per terram multis in locis prorepentes, formicarum mo-

re itinera terebant, ita ut multi deſperato auxilio, uineas deſerue-rint, alij uero, qui pertinacius curam adhibere uoluerunt, maximapecunia impenſa, diligentia fruſtrati, impenſam& operam perdi-

derunt. eae namque adultae beſtiolae, quod nuſquam antea a ui-

uentibus uiſum, uel auditum fuerat, arundines, quibus uites pe-dantur, aſcenderunt, inq. ſuperiores praeciſos arundinum inter-nodios, una ſupra aliam ſe condentes,& quaſi araneis telis ſe in-uoluẽtes, corticem inſtar tenuis membranae ſingulae circa ſe ob-duxerunt, indeq. immobiles factae, poſtaliquot dies mutata for-ma, membranula praeroſa, papiliones effecti, coloris partim cine-racij& ſubnigri, partim etiam nigri euaſerunt, circumque uitiumcrura,& proxima uirgulta euolantes,& ouaʒ ut creditur, parientes,extincti ſunt. Rurſusq. ex ouis(ut bombycum exemplo coniectarilicet) circa Iunium menſem aliae erucae exortae ſunt, quae foliaetiam grandiora uitium repullulantia conſumentes, immaturasuuas, quae pertinaciter a prima generatione ſupererant, umbraſpoliarunt: rurſumq. ut primae conditae,& in papiliones uerſae& extinctae, tertio circa Septembrem menſem prodierunt, quae

denuo ea, quae remanſerant,& renata fuerant folia erodentes,

ita uuas complexae ſunt, licet non laederent, ut etiam auidi nin.

demiatores ab illarum eſu inuiti abſtinerent: quin etiam, cum ſe-

parari ab uuis, niſi cum magno negotio poſſent, cum uuis cal-catae, uini ſaporem infeſtauerunt. Mirum hoc,&, ut dixi, inaudi-tum omnibus uiſum eſt, mihiq. praecip ue, ideoq. perquirendi an-

ſam accepi, numquid& iſtae beſtiolae antiquis cognitae fuiſſent,

& an