—
120 De reſtitutione
nauicula, ad id aecommodata, ab hominibus tracta, ubi riuus na-
uigabilis fuit, diligenter inſpexi, inueniq. in initio montis, quemprimum fontes ſubeunt, non longe ab ingreſſu, hinc& hinc du-
ctus acquiſitionum factos fuiſſe, latitudine palmorum fere de-
cem, altitudine palmorum nouem, cuius longitudinem inueſti-gare non ualui, cum limo ad altitudinem palmorum quinque re-pleti eſſent, ex quibus hinc,& hinc aqua in aquaeductum proflue-bat, non tamen multa,& ab his non longe quattuor alij cuniculi,
duo hinc, duo illinc, contra inuicẽ ex diametro, latitudine palmo-
rum circiter trium ſinguli, altitudinis palmorum ſeptem fere, ex
quibus etiam aqua, licet modica, in ductum profluit, de quibus
arbitror ſenſiſſe Frontinum dumait: Acquiſitionum ductus ſub-terranei efficiunt paſſus mille quingentos quinq. ſed in monte,quem dixi extare inter uallem agri de Ruſticis& agrum Buccae
leonis nuncupatum, longe maiores, quam alibi, acquiſitiones in-
ueni, non quidem ductas per cuniculos, aut ſpecus, ſed in ipſiusaquaeductus lateribus hinc& hinc paſſim ſcaturientes z ut fere exillis quincta pars totius aquae, quae ad urbem ducitur, efficiatur:& tandem in toto ductu, duobus montibus exceptis, uno uideli-cet, unde aqua in maius arcuatum deducitur,& altero, a quo aquaa dicto opere arcuato exiens recipitur,& in aliud opus arcuatum
traijcitur, in quibus ne gutta quidem aquae ſcaturit, acquiſitiones.
quamplurimae exoriuntur, quibus acquiſitionibus fontes adiutioptimam aquae copiam in Vrbem ferunt. Initio igitur,& ſtatuipſius aquaeductus cognito, remanet, ut recenſeam, quoties in-ueni aquaeductum hunc corruptum fuiſſe,& reſtitutum. Et qui-dem opus arcuatum deſtructum fuiſſe a C. Caeſare,& a Ti. Clau-dio reſtitutum, monumentum, quod ad radices Piucij montis, inhortis tunc Angeli Colotij in ipſo aquaeductu conſpicitur, aper-te demonſtrat: cuius hanc fuiſe inſcriptionem, Andreas Fuluius,de aqua Virgine loquens, uir ſane doctus,& rerum antiquarumperitiſſimus, teſtatur,& nos legimus.
T I. CLAVDIVS. DRVSI. F. CAE SAR. AVGEVS TVS. GERMAN ICVS
Il
ARCVS., DVCTVS. AWVAE. VI RGINIS. DISTVRBATOS, PER. C. C AES ARE MA. FVNDAMENT IS. NO VOS. FFECIT. AC RESTITVIT.
Deinde