Buch 
Lucae Paeti ... de mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque, eiusdem variarum lectionum liber unus
Entstehung
Seite
127
JPEG-Download
 

armind.

Repperit Illaeſum, quod dijs erat ante dicatum.Quod te quale ſiet, paucis, aduerte, docebo. 5Lancibus aequatis, quibus haec appendere mos eſt,Argenti, atque auri, quod edax purgauerit ignis,Impones libras, neutrum ut praeponderet: hasqueSubmittes in aquam: quas pura ut ceperit unda,Protinus inclinat: pars haec, quae ſuſtinet aurum,Penſius hoc namque eſt, ſimilari craſſius unda.At tu ſiſte iugum, medijq. e cardine centriInterualla nota, quantum diſcerpſerit illinc,Quotque notis diſtet ſuſpenſo pondere filum.Fac drachmis conſtare tribus. Cognouimus ergoArgenti atque auri diſcrimina: denique libramLibra tribus drachmis ſuperat, cum mergitur unda.Sume dehinc aurum, cui pars argentea miſta eſt,Argentique meri par pondus, itemque ſub undaLancibus impoſitum ſpecta: propenſior auriMateries. ſubſiſtit enim, furtumq. docebit.Nam ſi ter ſenis ſuperabitur altera drachmis,Sex ſolas libras auri dicemus ineſſe,Argenti reliquum: quia nil in pondere differtArgentum argento, liquidis cum mergitur undis:Haec eadem puro deprendere poſſumus auro,Si par corrupto pondus pars altera geſtet.Nam quoties ternis pars illibata grauaritCorreptam drachmis ſub aquam, totidem eſſe notabisArgenti libras, quas fraus permiſcuit auro.Pars etiam librae quaeuis ſi forte ſuperſit,Haec quoque drachmarum ſimili tibi parte notetur.Necnon& ſine aquis&