Buch 
Michaelis Mercati metallotheca ... : opus posthumum auctoritate, & munificentia Clementis undecimi ... ex tenebris in lucem eductum / opera autem, & studio Ioannis Mariae Lancisii ...illustratum
Entstehung
Seite
44
JPEG-Download
 

44 Appendix

non anguem brachio suo admovisse, sed paratiori, ac forte narcoticoadmixto veneno usam fuisse.

Ut autem nostra hypothefis fundamenta jaciamus, ac velutipersecurum tramitem inter tot ambages ad veritatis metam progrediamur;animadvertendum est, constare quidem ex pristis Historicis, Cleopa-tram futuro probro, ac servituti celerem mortem libenter anteposuis-se ; sed nihil certi de ratione, qua eam oppetiverit, erui posse. Nar-rat porro Plutarchus, & Dion -ffigyptiam hanc Mulierem, posteaquam Antonio parentasset, Augustum per epistolam, ut cum ipsosepeliretur, obsecrasse; indeque remotis arbitris , 8 1 duabus solum-»comitatam Ancillis secessisse: C#sarem vero, intellectd ejusdem de-speratione , statim, qui rem inviserent, misisse; eosque Reginanucomperisse jam mortuam, aureoque in lecto reclinatam ; alteramqueex Ancillis Liram nomine ad pedes ejus animam agentem; alteram,Charmium appellatam, capite adhuc nutantem, regiumque diademacomponentem , qu# 5c ipsa mox interiit, deprehendisse . Haerent verointer ha?c iidem Auctores, quanquam Gr#ce scripserint, iisque tem-poribus proximiores, qua opera, vel instrumento illa necem sibi con-sciverit. Plutarchus siquidem fatetur, nemini rem suisse exploratam*Dion pariter confirmat, 'veritatem novisse neminem : quinimmo Sue-tonius, quem Tu Testem inducis, a certo serendo judicio refugit;non enim ait, morsu aspidis periit; sed, periijse putabatur .

Neque porro testimonium Horatii, quod Tu luculentissimum,certissimumque judicas, utpote facto coaevum , plus pendet, quamunius assertio Poetae, qui, ut caeteri solent, liberiori verborum licen-tia, Lc quasi quodam affiatu furoris verosimilia tantum effinxit; prae-sertim cum Flaccus Cleopatram, procul ab omnibus morientem, nonaspexerit; sed inductus fuerit, ut rem carminibus ( quod etiam Pro-pertius , & Statius fecerunt) exaggeraret exemplo Augusti Cassaris,qui, ut Plutarchus refert , ob exiguas notas in Cleopatras brachiovisas, illius statuam, affixo eidem parti aspide, gestari in triumphojussit; nisi potius Pictorum , Sculptorumque ( ut viris doctissimis vi-sum est ) consilium fuerit, tacito hoc , aptoque symbolo, persuaden-dis gentibus, Se celebrando triumpho splendidiori, palam exponere,Cleopatram atrum a Serpentis morsu venenum combibisse: Quemad-modum Lc olim , Se nostra #tate Pictores, ad exprimendum D.Joan-ni Evangelist# venenum fuisse propinatum, repraesentant Juvenem m^-nu tenentem calicem, e quo serpens caput attollit, ac prosilit . Undepostea Vellejus Paterculus, Sc Florus laconicam, acutamque ejusde(*Vfacti narrationem, tametsi incertam , derivarunt.

Minoris longe momenti meo quidem judicio videtur argumen'tum, quod ex eodem Plutarcho deducis; Aspidis nempe tractus in-jtellure visos fuisse. Nam ejusmodi vestigia non in ipsa domo, ^in littore prope mare animadversa narrantur, qu# vel a sorpentib 11 *quidem, sed non iis, qu# Cleopatram peremerint, vel ab aliis causo»ut f#pe accidit, imprimi potuerunt.