Buch 
Michaelis Mercati metallotheca ... : opus posthumum auctoritate, & munificentia Clementis undecimi ... ex tenebris in lucem eductum / opera autem, & studio Ioannis Mariae Lancisii ...illustratum
Entstehung
Seite
46
JPEG-Download
 

beat, atque äd Tc , prastantiliime Vir, nunc perscribi , qui anatomi-corum , chymicorumque studiorum ( quX mihi communia tecum sunt)sequiffimus sedes isthic aestimator , ac judex: scilicet venena, quX san-guinem cogunt, figuntque spiritus 7 ac praecordia, cerebrumque enervant,, variis modis cum solventibus, 8c admixto potissimum opio, ita excoquisolere, ut citam, Se cruciatibus vacuam, immo vero sine pestiferis signis6 i cum placidissimo profundoque somno mortem ipsam arcessant: At re-linquamus venenorum materiam, in qua minam mutae hactenus fuissenthistoriae, ac omnino silerent Medicorum libri .

Haec igitur cum ita se habeant, equidem probabili argumentatione,ac pene dixerim mathematicorum ratione demonstrari poste arbitror,Cleopatram ,ejusque Ancillas narcoticum venenum bibisse. Etenim.*,cum soleant Medici ex signis, ac symptomatibus, quibus qui virus ali-quod , ac pestiferum pharmacum sumpserunt, divexantur , naturam ,indolemque veneni cognoscere, atque distinguere; non dubito, quin-»Tu , Vir ingenue , postquam animum sedulo intenderis in modum, atquein signa, quibus tum Cleopatra, tum ejus Ancilla* decesserunt, candidefatearis, me suspicione certa moveri, illas ab opiato veneno interiisse__.Nam de Regina quidem constans fama est , eam in lecto dormientis in-star inventam fuisse; Charmium vero, quemadmodum, qui opium recensobbiberint, lapsabundam (sunt verba Plutarchi) capite gravatam de-prehensam fuisse.

Sed audio jam quse objicis , Vir Clarissime, nullum videlicet anti-qui Scriptoris locum Tibi succurrere , quo nos sententiam de ipso epotoveneno tueri possimus . Atqui referimus eundem Plutarchum id non ob-scure commonstrasse ,ciim scripsit: quoniam etiam dicium efi ipsam ge-fiajse wnmum incava novacula. De novacula: itaque manubrio paratis-simum venenum deducere , sibique necem ad Reginas exemplum etiamAncilla: facili negotio afferre potuerant.

Neque autem quis objectet, Cleopatram se ipsam solo veneni olfa-ctu interficere valuilie: id enim , pmerquam quod admodum rarum , S£paratu difficile est; nimis inconsulte pharmacum gestasset, quo etiam in-caute , atque invita necari potuisset.

H-Lc vero, qua* scripsi in Tiburtino secessu prope dirutas Cassaris , acMaecenatis Villas , subcisivis a matutina, 8e vespertina ambulatione horis,cüm ob excelsas quoque virtutes Eminentiffimus Hospes noster, ac Illu-strissimi , doctissimique Prassules Archiepifcopus Battellus a Secretis Pon-tificiarum ad Principes epistolarum , nec non Prosper de Lambertinis Fi"dei Promotor , hic etiam rusticantes , eruditos sermones miscerent, adTe, ut de iisdem libere judices, mittere non reformido , nam , si ea proba-veris , mihi etiam probata erunt; sin contra, rejiciam : non enim is furo-»?qui opiniones meas mordicus unquam tueri soleam. Vale .

Tibure IX. Kal. Junii m.dcc.xvii.