Buch 
Michaelis Mercati metallotheca ... : opus posthumum auctoritate, & munificentia Clementis undecimi ... ex tenebris in lucem eductum / opera autem, & studio Ioannis Mariae Lancisii ...illustratum
Entstehung
Seite
53
JPEG-Download
 

Ad Metallothecam Vaticanam. 53

habere, qua; ubique locorum , etiamsi in 'hostium manus devenistet,poflet adhibere: nullum autem commodius Regia; Mulieri occurrere po-suit , quam novacula, vel acus comatoria, ornamenta nimirum mulie-bria, qua;, cum crinibus implicarentur , communis usus specie omnemRomanorum diligentiam fallerent: proditum est enim capta; Cleopatra;gladium quidem suille ereptum , Sc vestes a Proculeio excustas, ne quidsenent occultarent ; capillos tamen neminem exploravisse.

Praeterea cum ipse in hoc potiffimum argumento contenderim,aspidis morsum a verisimilitudine prorsus abludere, aliamque proinde^,rationem arcessenda; mortis a Cleopatra susceptam fuiste; nullis aliis te-stibus opus habueram, quam iis Scriptoribus, qui in hujus veneninarratione mirum in modum inter se distsentiunt, quos inter, ut osten-dimus , Galenus quoque succurrit, qui refert iEgyptiam Reginam.,venenum in pyxide paratum retinuisse, PrtesentilHmum porro, acquovis nocentius est illud, quod ex viperinorum dentium vaginis ex-trahitur , dc narcotico permixtum Vulneri, vel ulceri admovetur. Vi-des igitur , mi Morgagni, minus facilem , expeditamque viam^ adCleopatra; interitum fuiste aspidis ictum , utpote magno apparatu incaptiva, custodibusque septa indigentem; planiorem secus aptiorern-que id ipsum occultatum in acicula;, vel novacula; manubrio venenum,quo aut epoto, ut putamus , aut vulneri instillato, ut alii arbitrantur ,mortem minimo negotio sibi conscisceret.

Sed ne in reprehensionem incidam, qua olim Albutius Rhetor no-tatus fuit, quod scilicet in omni cauta dicere cuperet non quidquid de-bebat dici, sed quidquid poterat; supersedeo plura congerere , qua; dc-»hoc argumento afferri postent, quxque Tibi Eruditiffimo Viro , noruignota, ac propterea molesta potius, quam grata acciderent. Huma-no siquidem generi de venenis tacuisle, quam disieruiste pnestaret.Quocunque igitur mortis genere Cleopatra obierit , nos, dulcissime^,

1 Morgagni, vivamus atque inter studiorum nostrorum fructus nume-remus, quod ex ejus Fatis hanc qualemcunque aestivi temporis gra-viorum curarum remissionem ceperimus.

Illud etiam ( quod inter maximos fructus merito referri debet ) abimmaturo, violento , ac plane miserando hujus Regina; interitu salu-berrimum , ac sapientilsimum hauriamus documentum , quod feliciter insuis Italicis carminibus expreffit Vir omni iiterarum, ac doctrinarum ge-nere excultus Bernardinus Baldus Urbinas in MSS., qua; in privata san-ctissimi Patris ClementisXI. Bibliotheca asservantur. Nam deductoa Cleopatra; statua argumento cecinit.

Tu ehe di Cleopatra il marmo ve di ,

E dal marmo il penfier porti aW ifloria ,

Ei : c Ben veggio in cofiei , etiumema gloriaVeloci in ver V occaso ha penne , e piedi .

Denique rogo Te, ut omnem rescribendi hac de re molestiamdeponas: nolo enim valetudini tuse incommodare, quam magno cumanimi meidolore laborasse ex Tuis literis intellexi. Vale .

Rom« IV. Idus Julias m.dcc.xvii.