GRADUS TAURINENSXS
CAPUT I.
ARTICULUS I.
Basis delectus.
i Anno 1752 Carolus Emanuel Rex memoria immortalijussit me arcum meridiani metiri, qui maritimis ad austrum,et Graiis alpibus ad boream liniretur j atque socium roganti,Sacerdotem Dominicum Canonicam addixit, virum acrem inobservando, in supputando doctum, Physices professorem extraordinem. De opportunitate regionis verba fecerat Regi claris-simus Geometra Bosckovichius. Operis autem dignitatem facilepersuaserat Victorius Amedeus. magnum Patris magni incre-mentum..
2 Itaque continuo et opus universum moliri coepimus , etbasim primo loco delegimus dimetiendam in ampla, rectaquevia, quae Taurino Ripulas pertinet. Duas enim bases consti-tuere in terminis arcus, quarum una triangula ordiretur, al-tera finiret, comprobaretque, res erat difficillima ob locorumasperitatem. Sed neque alibi in agro qui inter eos terminosprotenditur, rectas pro re satis longas metiri potuissemus, nisiper diverticula plura: nam urbes, oppida, pagi, villae easunt frequentia, ut in urbem unam coalescere videanturagervero, qui segetum sationi est reliquus, arboribus conseriturundique, moris praesertimj praeterea fluviis interciditur, quosemittunt ambientium alpium valles singulae, atque rivis etiam
A