4 Instrumenta basis .
quipoilicem lata, longa utrinque lineas undecim ultra pedessex. In distantia a margine anteriore linearum trium recta du-citur , in qua intervalla pedum sex exiguis punctis, sed iissat altis distinguuntur, et rectis praeterea ad marginem pro-ductis definiuntur. Extremis duobus eius rectae punctis circellicircumscribuntur. Praeterea pedis ultimi intervallum, deductissimiliter rectis, tribuitur in pollices duodecim, atque horumultimus in lineas. Sed et alia recta hexapedalis insculpta estprimae parallela, ad quam sola pedum intervalla pertingunt ■,etiam ista puncta habet extrema circellis inscripta , et notataliteris A , B. Denique , ne quid mensurae perennitati deesset,regulam hanc ferream ad normam excisam in extremis margi-nibus excipit regula ferrea alia exstantibus marginibus suis, utsua etiam ipsa cavitate hexapedae mensuram proxime adae-quet . In hanc etiam regulam rectas produxi, quae hexape-dam finiunt in regula prima, atque in iis puncta insculpsi duoalia, queis uti olim tuto possem,, si quando insculpta in aliaobsolevissent. Ceterum regulam primam commendat titulushic insculptus in facie ipsius iuxta longitudinem .
A.C. 1760 pridie idus martii Parisiis thermometro Reaumuria-no signante gr. 13 supra congelationemlongitudo huius regulae , necnon distantia inter puncta A , et B exactae sunt a C. M. dela Condamine , nec non a 'N. L. Ia Caille ad modulum hexape-dae ferreae in coetu Regiae Scientiarum Academiae comprobataead medendos in aequinoctiali plaga circuli meridiani gradus ,Jacobus Canivet elaboravit , et divisit Parisiis.
8 Hexapedali huic regulae thermometra duo adjunxit di!i~gens Condaminius, et .circinum cum micrometro. Illa quidem,