8 INSTRUME NTA BASIS.
A, B, C, D, in quibus hexapedarum limites erant defi-niendi : etenim singulae aequare debebant in longitudine he-xapedas tres. Duae laminae mediae B, et C sunt forma re-ctangulari; forma extremarum A, D est ex rectangulo adjun-cto semicirculo. Omnes recta bifariam dividuntur juxta longi-tudinem, quae adeo in extremis limites duos designat hexape-darum extremarum. Sed in duabus laminis mediis B, et C li-mites communes hexapedis extremis , et mediae , punctis defi-niuntur tenuibus, rotundis, atque alte insculptis. Francalancia,qui tum organopeus erat in Regio nostro Lyceo, explevitconditiones has omnes ; primo quidem , ut extremae laminaefacie sua jacerent in plano dorsi ; mediae vero tantaprominerent particula, quanta erat necesse, ut summa omniumfacies iaceret in plano uno j praeterea ut puncta omnium,quae erant limites hexapedarum , essent in eadem recta; deni-que ut bini quique limites hexapedam aequarent intervallo suo.Horum ultimum circino micrometrico, reliqua tenso filo pro-vidit quam patientissime : nam haec etiam problemata, quaesunt expeditissima Geometrae ingenio,, operosa esse solent ma-nui artificis.
13 Dicam paullo post quid praestiterint hae perticae itadirectae , quemadmodum narravi, instructae , atque partitae $nunc, quando tacendum omnino nihil, exponam etiam genusfulcrorum, queis sumus usi ad eas deferendas. Equidem sen-tiebam , basis mensionem expeditiorem futuram fuisse, si ipsamabsolvere potuissemus perticis in ipso solo impositis. Verumnec eo ego eram corporis habitu, qui possem humi repere admilliaria 5 et hoc interea accepi a Physica vitii, ut, quam-quam