io Instrumenta basis.
tationis periculum, id cavimus fere semper, ne altius sesqui-pede a tripede mensula efferretur.
14 Fiebat inde, ut identidem pertica sequens efferri debe-ret i atque tum pendulum usuveniebat, quod perticae aptatumcernitur in fig. III tab. I. Ne huius quidem formam neglexi-mus. Constat ex duplici cono, altiore uno, alio, qui estimus, depressiore. Vertex summi coni desinit in sphaerulampertusam foraminulo juxta diametrum verticalem, in quod im-mittitur duplex filum prodiens dispertitum ad latera ; ex ver-tice coni imi prodit acuta acus. Tota autem massa est ex so-lido aurichalco, atque ita librata, ut apex acus evolutione filiinhaereat puncto uni.
iy Prope caput A perticae cylindrus ligneus exhibetur as-surgens in conum. Is imponebatur semicirculo laminae ultimaein pertica quaque ultimo constituta . Atque apex coni eratdioptrae loco ad dirigendam perticam. Conus hic erat dimi-dia parte niger ad prospectandum contra loca illuminata, al-bebat parte alia, quo cerni posset, cum referebatur ad locaumbrosa.
1 6 Restaret dicendum de virgis, quibus rectam definieba-mus, juxta quam progrederemur, de telescopio nocturno, quovirgas ipsas dirigebamus, de duplici norma, qua Francalanciaprovidebat, ut primum punctum perticae sequentis recte ca-deret in ultimum praecedentis: sed haec narratione ipsa eruntsatis manifesta. Interea vero subvereor, ne molestior sim,dum singula minutius fortasse persequor, quam par est.