Buch 
Gradus Taurinensis / [Giovanni Battista] Beccaria; [Domenica Canonica]
Seite
15
JPEG-Download
 

Basis mensio. 15

2 5 His rebus actis, conveniebam ego ad normam viden-dam appositam a Francalancia, et excurrebam etiam ad con-siderandam libellam; contra Canonica veniebat ad videndam Nnormam, et ad expendendam directionem perticae. Quin etipse Francalancia invisebat studiose omnia, neque annuebat (vo-cem enim intra diem persaepe edebat nullam ) , nisi vidissetrecte acta omnia.

26 Quam multiplicem diligentiam qui attendant, jam nonmirabuntur _continuam nos, atque admodum laboriosam noven- _decim dierum operam debuisse impendere, quo alterum basisterminum assequeremur. Selegimus terminum hunc ad sextamante ultimam ad Ripulas boreaiem arborem , unde prospectusaderat, quemadmodum dicam, ad basim protrahendam. Itaquevigesima junii -hic itidem marmor infodimus instructum ipsumetiam lamina ex aurichalco, in qua et circulus erat descriptus,et centrum insculptum. Porro distantia omnis duorum termino-rum , pensitatis erroribus omnibus, uti dicam postmodum, exsti-tit hexap. Parisinas 6051, 01.

27 Vigesima prima junii redire coepimus Taurinum, atquebasim remetiri sollertia eadem omni, quam eundo interposue-ramus. Praeter laterculos , quos eundo abdideramus, excidera-mus etiam literas ex cortice arborum, quae adstabant proxi-mae j quo monumento ipsae essent ad quaerendos laterculos.Verum diligentia ea omnis obvenit supervacanea: nam demis-so post debitum hexapedarum numerum pendulo, laterculusquamproxime suberat, ut vulgus hominum, qui quandoqueaderant, cum laterculum aliquem effodiebamus, nos magica,nescio qua, arte abusos putaret. Ita enim ad nostri ingenii