Buch 
Gradus Taurinensis / [Giovanni Battista] Beccaria; [Domenica Canonica]
Seite
38
JPEG-Download
 

38 Limbus , partitio ,

Francalancia; tum crure uno circini micrometrici immisso ininsculptum centrum, crure alio attigimus arcum in limbo ex-timum , atque primo perspeximus huius cruris alterius apiceminsidere ubique similiter in tenui eius extimi arcus sulco.

75 Deinde iteravimus idem examen, cono illo truncatoconverso triente gyri , atque denuo triente alio j et vidi-mus constare semper idem circuli extimi a centro intervallum.

76 Tertio loco perreximus expendere similiter arcus aliossingulos, atque exscribere pro singulis magnitudinem radii ,quam observabamus. In hac autem errores non invenimusnisi incertos ( maximus enim non assurgebat ultra centesimaslineae partes tres); qui adeo erat dubitandum, inessentne inillis quadrantis radiis, an a circino ipso nostro micrometricoproficiscerentur, qui utut accuratus esset in se, et per adpo-sitas lentes diligentissime consideraretur, evidentiam tamennon adferebat in illa exilitate particularum, et numero omni-no modico. Praeterea in nostro quadrante duorum arcuum in-tervallum in magnitudine mediocri est lineas 1,80, quod siminuas, vel augeas centesimis tribus, aestimatio secundorum,quae consistere deberet in eo intervallo 2 , 80 , protendeturad 2, 83 , vel contrahetur ad 2, 77; quare si angulum ca-pias in limite illo ipso, in quo intervallum vel ampliatur, velarctatur, et in quem adeo limitem coit error totus, non pec-cabis ad minuti tertii trientes duos.

77 Venimus quarto loco ad consideranda radiorum segmen-ta , num ipsa scilicet ad centrum quadrantis recta pertinerent.Itaque Canonica argenteum filum trahebat ultra centrum, utper centri punctum transiret, trahebam ego ultra limbum, et