Buch 
Gradus Taurinensis / [Giovanni Battista] Beccaria; [Domenica Canonica]
Seite
166
JPEG-Download
 

1 66 Montes ad boream,

quae ab Andratis A assequitur in m rectam O m , quae ab O

traducitur per montem Rosa M.

346 Jam vero ex chartis Topographicis distantia Andrata-

rum a summo vertice montis Rosa judicatur hexap. 22000.Itaque, si centro facto in A, eo intervallo AM secetur latusOm , erit in M vertex montis Rosa. Quare, quoniam in trian-gulo AmM innotescit AM , et A m , et angulus A/rcM , inve-nietur toAM angulus, quo mons Rosa a borea declinat ad oc-casum .6. 13. 32.

347 Verum hic animadvertendum, nos eum angulum ce-

pisse a puncto in vertice montis Rosa maxime occiduo ita-que ad declinationem eliciendam verticis medii a meridianaAndratensi, subducenda est ab angulo MA/rc dimidia illa am-plitudo montis, quae ab ea Andratensi statione appareret; at-que istam offert obvia analogia: uti 22000 distantia AMsumta ex chartis topographicis ad 48301, 8 6 distantiam OM sup-putatam ; ita 3 0 . 55', o", amplitudo Taurini observata ex spe-cula ad 8°. 3 7'. 30". amplitudinem eamdem, quae Andratisvideretur. Et eius semis demta ex angulo MArrc 6°. 13'. 32",reliquam facit puncti eius , quod est medium in verticemontis Rosa a meridiana Andratensi ad occasum declina-tionem .i°. 54'. 47".

348 Atque his de positione animadversis, restat, ut pau-ca attingamus de eius montis magnitudine; ad quam primoconfert ipsa verticis in hexapedis amplitudo 5 quam mensuramfacile suppeditat ratio radii ad peripheriam , et partem peri-pheriae quamlibet. Scilicet, sumta pro radio distantia OM