Buch 
Gradus Taurinensis / [Giovanni Battista] Beccaria; [Domenica Canonica]
Seite
170
JPEG-Download
 

170 Montes ad boream.

modum effectum videmus. Interea vero, si rem ipsam, et reimodos attente scrutemur, diligenterque consideremus , certemontium, valliumque adjuncta omnia,' formae, directionesmaris operam effectricem respuere videbuntur, ac plane repu-diare , aquae nempe latissime patentis . Atque quod sub mari

montes subsint iis similes, qui prominent in tellure, ea res, <

nihil praeterea demonstrat mihi , nisi similitudinem efficientiscaussae. Si enim vulcani montes efferunt supra mare, eosmulto facilius efferent e fundo , quod certissimis monumentiscompertum est accidisse in Mediterraneo circa insulam San-torino.

356 Atque ad-hanc persuadendam, quae incredibilis vi-deri possit, vulcanorum vim plane summam, ferme ausim confu-gere ad observationem montium in Luna; ii enim saltem ple.rique qua rotunda sua forma, qua exstantibus in rotundis valli-bus monticulis, qua etiam praelongis, quae e montium centrovidentur effluxisse, jugis speciem vulcanorum referunt mihi imma-nissimorum ; ausim , inquam , hodie hoc etiam proponere ar-gumenti genus. Nam cum anno superiore amico Londinumde hac re quasi per jocum scriberem, responsum accepi,summos viros Hoochium, Hevelium, aliosque serio adamasse opi-nionem eamdem.

357 Quare, si Vesuvius, subjungere jam possem, si Aet-na , si ager Neapolitanus omnis, si Sicilia universa , uti dili-gentissimus Amiltonus persuadet, vi ea sunt elati, quae vul-canos facit, quid ni vi eadem procreati sint altissimi' in Lu-na montes certis vulcanorum notis insigniti ? quid ni et al-