sz6 GEOGRAPHIAE ANTIQVAE
liam fugient, perfequente Pompeio, apud Regium interfectus ejl. Hodie voca-tur Reggio.
LXXIX.
Excipit Plinii flumen Gabellum, cui oppidulum, a StraboneK d[x. 7 to», Macri Campi, vocatum, adpofitum efl. Liuius etiam videtur oppi-di nomen facere. Lib. xli cap. xvm Conful litteras ad C. Claudium rntfit,vt cum exercitu ad fe in Galliam veniret: Campis Macris fe eum exfpectaturum.Et lib. xlv cap. xii Profectus in Galliam, circa Macros Campos, ad montesSi-ciminam & Papinum, ftatiua habuit. Columellae autem lib.vn cap. ii funtcampi circa Parmam atque Mutinam. Oues, inquit, quce circa Parmam &Mutinam Macris fabulantur campis. Atque fle etiam Varro R. R. praefa-tione libri ii, in Campos Macros.
LXXX.
Inter Gabellum & Scultennam amnes, ad Aemiliam viam, nobilis vrbsefl Mutina, colonia ciuium Romanorum, cuius dedu&ionem fupra in Par-ma vidimus, quia eodem anno funt conditae, vt Liuius refert lib. xxxix cap.lv. Polybius Ma-nv# fcripflt lib. 111 cap. xl ; Strabo p. I sO mcutA^ ; Ptolemae-vs Mour/nas, Latino more. Cicero Philipp.v cap. IX [Antonius] circumfeditMutinam, firmiffmam & fplendidijfmam populi Romani coloniam. Tacituslib. i Hift. cap. l Pharfaliam, Philippos, & Perufiam ac Mutinam, nota pu-blicarum cladium nomina, loquebantur. Plura apua Ciceronem & hiftoricosin bello Mutinenfl. Silius lib. vm verf. 592
Certauit Mutince quaffata Placentia bello.
Et Lucanus lib. 1 Pharfal. verf. 41
His, Ccefar, Perufnafames, Mutinceque laboresAccedant fatis.
LXXXI.
Inter eofdem fluuios, Gabellum & Scultennam, fed fupra Mutinam,•ad montem Apenninum verfus, Mutilum caftrum efl. Liuius lib. xxxi 11cap. xxxv i i L. Furius Purpureo, alter conful, per tribum Sappiniam in Boiosvenit. Iam caflro Mutilo adpropinquabat, quum veritus, ne intercludereturfanul a Boiis Liguribufque, eadem via, qua adduxerat, reduxit. Etiam nuncvocatur Medolo, fitumque fupra Mutinam in radicibus Apennini. Paul-lo infra hoc caftellum Cluuerius ad Gabellum ponit Saltum Gallianum,quafi oppidum a Plinio lib. 111 cap. xv notatum: verum Harduinus exi ss.legit Saltes Galliani, qui cognominantur Aquinates, non enim oppidorumibi aut nemorum, fed populorum nomina recenfentur. In Aemilia via,prope Scultennam, 111 millibus aMutinaabeftlocus^t// / id f ono/«/, inHie-rofolymitano Itinerario fub finem delignatus: trans flumen in eadem via,vm m. r. a Mutina, Forum Gallorum, vtTabulrf Peutingeri diftantiamdefiniuit. HeicAntonius vicit Pan fam, & viftus efl ab Hirtio. Galba adCiceronem lib. x epift. xxx Audita re Hirtius cum cohortibus viginti vetera-nis redeunti Antonio in fuacafra occurrit, copiafque eius omnes delenit,fugauit-que eodem loco, vbi erat pugnatum, ad Forum Gallorum. Et Frontinus Stra-