x r
EDITORIS PRAEFATIO '
I N
EDITIONEM SECUNDAM.
N E W toni an.« philosophias novam tibi, lector benevole ,diuque desideratam editionem, plurimum nunc emen-datam atque auctiorem exhibemus. Qua» potissimumcontineantur in hoc opere celeberrimo, intelligere potesex indicibus adjectis : quae vel addantur vel immutentur , ipsa tesere docebit auctoris praefatio. Reliquum est, ut adjiciantur non-nulla de methodo hujus philosophiae.
Qui physicam tractandam sosceperunt, ad tres fere classes revo-cari possunt. Extiterunt enim , qui singulis rerum speciebus quali-tates specificas & occultas tribuerint ; ex quibus deinde corporumsingulorum operationes, ignota quadam ratione, pendere voluerunt.
Iii hoc posita est summa doctrinae scholasticae, ab Artßotele & Peri-pateticis derivata: Affirmant utique singulos effectus ex corporumsingularibus naturis oriri; at unde sint illae naturae non docent; ni-hil itaque docent. Cumque toti sint in rerum nominibus , nonin ipsis rebus ; sermonem quendam philosophicum censendi suntadinvenisse, philosophiam tradidisse non sunt censendi.
Alii ergo melioris diligentiae laudem consequi sperarunt rejectavocabulorum inutili farragine. Statuerunt itaque materiam univer-sam homogeneam esse, omnem vero formarum varietatem, qux incorporibus cernitur, ex particularum componentium simplicissimisquibusdam & intellectu facillimis affectionibus oriri. Et recte qui-dem progressio instituitur a simplicioribus ad magis composita , siparticularum primariis illis affectionibus non alios tribuunt modos,quam quos ipse tribuit natura. Verum ubi licentiam sibi assumunt,ponendi quascunque libet ignotas partium figuras & magnitudines,incertofque situs & morus; quin 8c fingendi fluida quasdam occul-ta, quas corporum potos liberrime permeent, omnipotente pnedir-
ta.
I