XVI EDITORIS
ta subtilitate, motibusque occultis agitata; jam ad somnia delabuti-tur , neglecta rerum constitutione vera : quo sone frustra petendaest ex ‘fallacibus conjecturis, cum vix etiam per certissimas obser-vationes investigari possit. Qui speculationum foarum fundamen-tum desumunt ab hypothesibus; etiamsi deinde secundum leges me-chanicas accuratissime procedant; fabulam quidem elegantem for-te venustam, fabulam tamen concinnare dicendi sunt.
Relinquitur adeo tertium genus, qui philosophiam scilicet expe-rimentalem profitentur. Hi quidem ex simplicissimis quibus possuntprincipiis rerum omnium causos derivandas esse volunt: nihil autemprincipii loco assumunt, quod nondum ox phtenomenis comproba-tum fuerit. Hypotheses non comminiscuntur, neque in physicamrecipiunt, nisi ut questiones de quarum veritate disputetur. Dupliciitaque methodo incedunt, analyticä &: syntheticä. Nature vireslegesque virium simpliciores ex selectis quibusdam phaenomenis peranalysin deducunt,, ex quibus deinde per synthesin reliquorum con-stitutionem tradunt. Hec illa est philosophandi ratio longe optima,quam pre ceteris merito amplectendum censu it celeberrimus au-ctor noster. Hanc solam utique dignam judicavit, in qua excolen-da atque adornanda operam suam collocaret. Hujus igitur illu-strissimum dedit exemplum , mundani nempe i) sternatis explicatio-nem e theoria gravitatis felicissime deductam. Gravitatis virtutemuniversis corporibus inesse , sii spicati sunt vel finxerunt alii: pri-mus ille 6c solus ex apparentiis demonstrare potuit, Sc speculatio-nibus egregiis firmissimum ponere fundamentum.
Scio equidem nonnullos magni etiam nominis viros, praejudiciisquibusdam plus aequo occupatos , huic novo principio aegre assen-ti ri potuisse, & certis incerta identidem protulisse. Horum famamvellicare non est animus: tibi potius, benevole lector, illa paucisexponere lubet, ex quibus tute ipse judicium non iniquum feras.
Igitur ut argumenti sumatur exordium a simplicissimis & proximis;dispiciamus paulisper qualis sit in terrestribus natura gravitatis , utdeinde tutius progrediamur ubi ad corpora caelestia , longissime a se-dibus nostris remota , perventum fuerit. Convenit jam inter om-nes philosophos, corpora universa circumterrestria gravitarc in ter-x-m. Nulla dari corpora vere levia, jamdudum confirmavit expe-rientia