PRAEFATIO xvii
rientia multiplex. Qua: dicitur levitas relativa, non est vera levi-tas , sed apparens solummodo ; & oritur ä praepollente gravitatecorporum contiguorum.
Porro, ut corpora universa gravitent in terram, ita terra vicis,lim in corpora aequaliter gravitat; gravitatis enim actionem estemutuam &: utrinque aequalem , sic ostenditur. Distinguatur terra;totius moles in binas quascunque partes , vel aequales vel utcunqueinaequales: jam si pondera partium non estent in se mutuo aequa-lia; cederet pondus minus majori , & partes conjunctae pergerentrecta moveri ad infinitum, versus plagam in quam tendit pondusmajus: omnino contra experientiam. Itaque dicendum erit, pon-dera partium in aequilibrio este constituta: hoc est, gravitatis actio-nem este mutuam & utrinque aequalem.
Pondera corporum , aequaliter a centro terrae distantium , suntut quantitates materne in corporibus. Hoc utique colligitur ex ae-quali acceleratione corporum omnium, e quiete per ponderum vi-res cadentium : nam vires quibus inaequalia corpora aequaliter ac-celerantur, debent este proportionales quantitatibus materia: moven-de. Jam vero corpora universa cadentia aequaliter accelerari, exeo patet , quod in vacuo Boyltano temporibus aequalibus aequaliaspatia cadendo describunt, sublata seilicet aeris resistentia: accura-tius autem comprobatur per experimenta pendulorum.
Vires attractivae corporum, in aequalibus distantiis, sunt ut quan-titates materiae in corporibus. Nam cum corpora in terram & ter-ra vicistim in corpora momentis aequalibus gravitent; tertie pondusin unumquodque corpus, seu vis qua corpus terram attrahit, ae-quabitur ponderi corporis ejusdem in terram. Hoc autem ponduserit ut quantitas materiae in corpore: itaque vis qua corpus unum-quodque terram attrahit, sive corporis vis absoluta, erit ut eademquantitas materiae.
Oritur ergo & componitur vis attractiva corporum integrorumex viribus attractivis partium: siquidem aucta vel diminuta molemateriae, ostensum est, proportionalster augeri vel diminui ejus vir-tutem. Actio itaque telluris ex conjunctis partium actionibus con-flari censenda erit; atque adeo corpora omnia terrestria se mutuotrahere oportet viribus absolutis, quae sint in ratione materiae tra-
't' * hen-