Praefatio ad inuictiss.ut uno concludam uerbo, res omnium gentium perenni dignas laude, nisi historia,fidelis antiquitatis testis, ad posteros summisit? Veritas ergo in historijs sum-mo studio conseruanda. At in tanta rerum magnitudine quàm uarij sunt ca-sus? Nonne hi in historijs plerumque sunt sequendi, qui aut nihil aut parum acidipsum quoque mutilum posteris tradidere? Certè in prima hominum aetate, uixullis tanta soliditudo eaque cura fuisse creditur, ut rerum ab se gestarum memoriam adposteros literarum monimentis perferrent. Hinc constat, multa egregia gentiumfacinora, clara perennique memoria digna, scriptorum penuria in aeternam gemen-damque obliuionis noctem abijsse, praesertim eorum populorum, qui à ciuilioribus& elegantioribus barbari sunt appellati. Porrò his manibus, corpore& sangui-ne, totis denique uiribus agere, facereque impensius, quàm dicere, lubuit, illis expedi-ta lingua, quo saepe minus etiam clara facta sermonis cultu adornare, sua extollere, a-liena semper pessundare placuit, ut qui non armis, lingua tamen essent uictores:uicti magis fessi pugnando cessisse quàm in apertam fugam acti crederentur. HincGraecorum gesta atque Italorum facta toto orbe memoranda literis commendata,uerum si dicere licet(utor autem uerbo Iodoci Ludouici secretarij regis Poloniae)aliquanto minora quàm fama feruntur credenda. Hinc Hispaniarum, Gallo-rum& Germanorum res tanto sunt& uetustiores, quo citius linguae facundiamarmis iunxere. Vbi enim& illud compertum, in armis uim& potestatem, inliteris uero laudem& gloriam consistere, facile factum est, ut qui Martia uirtute Italis aut aequales essent aut superiores, etiam lingua expeditiori sumpta, illos ingenio quoque uincerent. Hinc est quod uniuscuiuique gentis& populi res tantosunt clariores, quanto magis eruditum nacti sunt scriptorem. Sed quia haec odiosasunt& ex affectu fluere quibusdam uideri possunt, relinquamus& ad primorumhominum studia stylum uertamus, hinc operis nostri historici atque Cosmo-graphici initia auspicantes, rem arduam& grandem stylo inopi& arido comple-xuri. Initio itaque quum aureum adhuc esse seculum, diuersis dissimile fuit studium,quisquesua arte contentus, cupiditate& inuidia nihil dominante, satis cuique suafaciebant. Postquam uero libido dominandi hominum mentes inuasit, uaria quo-que studia reperta sunt. Eorum qui in altum uel fato uel ingenio agebantur, summaars credita, nationes atque populos subigere, classem parare, terra marique impe-rium augere: uicissim quib. sua chara, urbes muro cingere, moenia erigere, certis instrumentis hostem remouere, in hostium castra excurrere, uarijs artibus molestareatque libertatem suam aut uendicare aut conseruare studuerunt. Hinc urbem urbi,nationem populis iungere,& reges sibi constituere placuit, qui miro hominumconsensu, leges dicerent domi forisque, pacè& bello imperium summum haberent,Sub his gentes& populi aliquandiu militantes, in regna& imperia uarijs nominibus ascitis creuere. Collati itaque ueteres illi rudesque homines& moderni orbiscultores, non parum usui uitaeque nostrae conducunt, dum ipsorum morib. tan quampraesentissimis atque optimis exemplis perspectis, uitam instituendo laudabiles san-ctosque aemulemur& sectemur, culpabiles obscoenosque uitemus& praetereamus.aduertamusque quam pulchrè& feliciter, quàm item incultè& simpliciter olim pri-mi moralium à creatione sua ad generale usque diluuium& ultra multis seculis ui-xerint, quum in usu adhuc aes signatum haberent nullum, mercimonia nulla, beneficia
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
JPEG-Download
verfügbare Breiten